2 Corinthians 11
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1utinam sustineretis modicum quid insipientiae meae sed et subportate meSelect 2 Corinthians 11:1
2aemulor enim vos Dei aemulatione despondi enim vos uni viro virginem castam exhibere ChristoSelect 2 Corinthians 11:2
3timeo autem ne sicut serpens Evam seduxit astutia sua ita corrumpantur sensus vestri et excidant a simplicitate quae est in ChristoSelect 2 Corinthians 11:3
4nam si is qui venit alium Christum praedicat quem non praedicavimus aut alium spiritum accipitis quem non accepistis aut aliud evangelium quod non recepistis recte patereminiSelect 2 Corinthians 11:4
5existimo enim nihil me minus fecisse magnis apostolisSelect 2 Corinthians 11:5
6et si inperitus sermone sed non scientia in omnibus autem manifestatus sum vobisSelect 2 Corinthians 11:6
7aut numquid peccatum feci me ipsum humilians ut vos exaltemini quoniam gratis evangelium Dei evangelizavi vobisSelect 2 Corinthians 11:7
8alias ecclesias expoliavi accipiens stipendium ad ministerium vestrumSelect 2 Corinthians 11:8
9et cum essem apud vos et egerem nulli onerosus fui nam quod mihi deerat suppleverunt fratres qui venerunt a Macedonia et in omnibus sine onere me vobis servavi et servaboSelect 2 Corinthians 11:9
10est veritas Christi in me quoniam haec gloria non infringetur in me in regionibus AchaiaeSelect 2 Corinthians 11:10
11quare quia non diligo vos Deus scitSelect 2 Corinthians 11:11
12quod autem facio et faciam ut amputem occasionem eorum qui volunt occasionem ut in quo gloriantur inveniantur sicut et nosSelect 2 Corinthians 11:12
13nam eiusmodi pseudoapostoli operarii subdoli transfigurantes se in apostolos ChristiSelect 2 Corinthians 11:13
14et non mirum ipse enim Satanas transfigurat se in angelum lucisSelect 2 Corinthians 11:14
15non est ergo magnum si ministri eius transfigurentur velut ministri iustitiae quorum finis erit secundum opera ipsorumSelect 2 Corinthians 11:15
16iterum dico ne quis me putet insipientem alioquin velut insipientem accipite me ut et ego modicum quid glorierSelect 2 Corinthians 11:16
17quod loquor non loquor secundum Dominum sed quasi in insipientia in hac substantia gloriaeSelect 2 Corinthians 11:17
18quoniam multi gloriantur secundum carnem et ego gloriaborSelect 2 Corinthians 11:18
19libenter enim suffertis insipientes cum sitis ipsi sapientesSelect 2 Corinthians 11:19
20sustinetis enim si quis vos in servitutem redigit si quis devorat si quis accipit si quis extollitur si quis in faciem vos caeditSelect 2 Corinthians 11:20
21secundum ignobilitatem dico quasi nos infirmi fuerimus in quo quis audet in insipientia dico audeo et egoSelect 2 Corinthians 11:21
22Hebraei sunt et ego Israhelitae sunt et ego semen Abrahae sunt et egoSelect 2 Corinthians 11:22
23ministri Christi sunt minus sapiens dico plus ego in laboribus plurimis in carceribus abundantius in plagis supra modum in mortibus frequenterSelect 2 Corinthians 11:23
24a Iudaeis quinquies quadragenas una minus accepiSelect 2 Corinthians 11:24
25ter virgis caesus sum semel lapidatus sum ter naufragium feci nocte et die in profundo maris fuiSelect 2 Corinthians 11:25
26in itineribus saepe periculis fluminum periculis latronum periculis ex genere periculis ex gentibus periculis in civitate periculis in solitudine periculis in mari periculis in falsis fratribusSelect 2 Corinthians 11:26
27in labore et aerumna in vigiliis multis in fame et siti in ieiuniis multis in frigore et nuditateSelect 2 Corinthians 11:27
28praeter illa quae extrinsecus sunt instantia mea cotidiana sollicitudo omnium ecclesiarumSelect 2 Corinthians 11:28
29quis infirmatur et non infirmor quis scandalizatur et ego non urorSelect 2 Corinthians 11:29
30si gloriari oportet quae infirmitatis meae sunt gloriaborSelect 2 Corinthians 11:30
31Deus et Pater Domini Iesu scit qui est benedictus in saecula quod non mentiorSelect 2 Corinthians 11:31
32Damasci praepositus gentis Aretae regis custodiebat civitatem Damascenorum ut me conprehenderetSelect 2 Corinthians 11:32
33et per fenestram in sporta dimissus sum per murum et effugi manus eiusSelect 2 Corinthians 11:33
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation