2 Corinthians 12
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1si gloriari oportet non expedit quidem veniam autem ad visiones et revelationes DominiSelect 2 Corinthians 12:1
2scio hominem in Christo ante annos quattuordecim sive in corpore nescio sive extra corpus nescio Deus scit raptum eiusmodi usque ad tertium caelumSelect 2 Corinthians 12:2
3et scio huiusmodi hominem sive in corpore sive extra corpus nescio Deus scitSelect 2 Corinthians 12:3
4quoniam raptus est in paradisum et audivit arcana verba quae non licet homini loquiSelect 2 Corinthians 12:4
5pro eiusmodi gloriabor pro me autem nihil gloriabor nisi in infirmitatibus meisSelect 2 Corinthians 12:5
6nam et si voluero gloriari non ero insipiens veritatem enim dicam parco autem ne quis in me existimet supra id quod videt me aut audit ex meSelect 2 Corinthians 12:6
7et ne magnitudo revelationum extollat me datus est mihi stimulus carnis meae angelus Satanae ut me colaphizetSelect 2 Corinthians 12:7
8propter quod ter Dominum rogavi ut discederet a meSelect 2 Corinthians 12:8
9et dixit mihi sufficit tibi gratia mea nam virtus in infirmitate perficitur libenter igitur gloriabor in infirmitatibus meis ut inhabitet in me virtus ChristiSelect 2 Corinthians 12:9
10propter quod placeo mihi in infirmitatibus in contumeliis in necessitatibus in persecutionibus in angustiis pro Christo cum enim infirmor tunc potens sumSelect 2 Corinthians 12:10
11factus sum insipiens vos me coegistis ego enim debui a vobis commendari nihil enim minus fui ab his qui sunt supra modum apostoli tametsi nihil sumSelect 2 Corinthians 12:11
12signa tamen apostoli facta sunt super vos in omni patientia signis et prodigiis et virtutibusSelect 2 Corinthians 12:12
13quid est enim quod minus habuistis prae ceteris ecclesiis nisi quod ego ipse non gravavi vos donate mihi hanc iniuriamSelect 2 Corinthians 12:13
14ecce tertio hoc paratus sum venire ad vos et non ero gravis vobis non enim quaero quae vestra sunt sed vos nec enim debent filii parentibus thesaurizare sed parentes filiisSelect 2 Corinthians 12:14
15ego autem libentissime inpendam et superinpendar ipse pro animabus vestris licet plus vos diligens minus diligarSelect 2 Corinthians 12:15
16sed esto ego vos non gravavi sed cum essem astutus dolo vos cepiSelect 2 Corinthians 12:16
17numquid per aliquem eorum quos misi ad vos circumveni vosSelect 2 Corinthians 12:17
18rogavi Titum et misi cum illo fratrem numquid Titus vos circumvenit nonne eodem spiritu ambulavimus nonne hisdem vestigiisSelect 2 Corinthians 12:18
19olim putatis quod excusemus nos apud vos coram Deo in Christo loquimur omnia autem carissimi propter vestram aedificationemSelect 2 Corinthians 12:19
20timeo enim ne forte cum venero non quales volo inveniam vos et ego inveniar a vobis qualem non vultis ne forte contentiones aemulationes animositates dissensiones detractiones susurrationes inflationes seditiones sint inter vosSelect 2 Corinthians 12:20
21ne iterum cum venero humiliet me Deus apud vos et lugeam multos ex his qui ante peccaverunt et non egerunt paenitentiam super inmunditia et fornicatione et inpudicitia quam gesseruntSelect 2 Corinthians 12:21
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation