2 Corinthians 8
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis MacedoniaeSelect 2 Corinthians 8:1
2quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorumSelect 2 Corinthians 8:2
3quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fueruntSelect 2 Corinthians 8:3
4cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctosSelect 2 Corinthians 8:4
5et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem DeiSelect 2 Corinthians 8:5
6ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istamSelect 2 Corinthians 8:6
7sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetisSelect 2 Corinthians 8:7
8non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobansSelect 2 Corinthians 8:8
9scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetisSelect 2 Corinthians 8:9
10et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno prioreSelect 2 Corinthians 8:10
11nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetisSelect 2 Corinthians 8:11
12si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habetSelect 2 Corinthians 8:12
13non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitateSelect 2 Corinthians 8:13
14in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum estSelect 2 Corinthians 8:14
15qui multum non abundavit et qui modicum non minoravitSelect 2 Corinthians 8:15
16gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde TitiSelect 2 Corinthians 8:16
17quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vosSelect 2 Corinthians 8:17
18misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesiasSelect 2 Corinthians 8:18
19non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostramSelect 2 Corinthians 8:19
20devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobisSelect 2 Corinthians 8:20
21providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibusSelect 2 Corinthians 8:21
22misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vosSelect 2 Corinthians 8:22
23sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae ChristiSelect 2 Corinthians 8:23
24ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarumSelect 2 Corinthians 8:24
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation