2 Corinthians 9
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1nam de ministerio quod fit in sanctos ex abundanti est mihi scribere vobisSelect 2 Corinthians 9:1
2scio enim promptum animum vestrum pro quo de vobis glorior apud Macedonas quoniam Achaia parata est ab anno praeterito et vestra aemulatio provocavit plurimosSelect 2 Corinthians 9:2
3misi autem fratres ut ne quod gloriamur de vobis evacuetur in hac parte ut quemadmodum dixi parati sitisSelect 2 Corinthians 9:3
4ne cum venerint mecum Macedones et invenerint vos inparatos erubescamus nos ut non dicamus vos in hac substantiaSelect 2 Corinthians 9:4
5necessarium ergo existimavi rogare fratres ut praeveniant ad vos et praeparent repromissam benedictionem hanc paratam esse sic quasi benedictionem non quasi avaritiamSelect 2 Corinthians 9:5
6hoc autem qui parce seminat parce et metet et qui seminat in benedictionibus de benedictionibus et metetSelect 2 Corinthians 9:6
7unusquisque prout destinavit corde suo non ex tristitia aut ex necessitate hilarem enim datorem diligit DeusSelect 2 Corinthians 9:7
8potens est autem Deus omnem gratiam abundare facere in vobis ut in omnibus semper omnem sufficientiam habentes abundetis in omne opus bonumSelect 2 Corinthians 9:8
9sicut scriptum est dispersit dedit pauperibus iustitia eius manet in aeternumSelect 2 Corinthians 9:9
10qui autem administrat semen seminanti et panem ad manducandum praestabit et multiplicabit semen vestrum et augebit incrementa frugum iustitiae vestraeSelect 2 Corinthians 9:10
11ut in omnibus locupletati abundetis in omnem simplicitatem quae operatur per nos gratiarum actionem DeoSelect 2 Corinthians 9:11
12quoniam ministerium huius officii non solum supplet ea quae desunt sanctis sed etiam abundat per multas gratiarum actiones in DominoSelect 2 Corinthians 9:12
13per probationem ministerii huius glorificantes Deum in oboedientia confessionis vestrae in evangelium Christi et simplicitate communicationis in illos et in omnesSelect 2 Corinthians 9:13
14et ipsorum obsecratione pro vobis desiderantium vos propter eminentem gratiam Dei in vobisSelect 2 Corinthians 9:14
15gratias Deo super inenarrabili dono eiusSelect 2 Corinthians 9:15
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation