Skip to content
Church.wiki
2 John

2 John 1

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1Senior electae dominae et natis eius quos ego diligo in veritate et non ego solus sed et omnes qui cognoverunt veritatemSelect 2 John 1:1

2propter veritatem quae permanet in nobis et nobiscum erit in aeternumSelect 2 John 1:2

3sit nobiscum gratia misericordia pax a Deo Patre et a Christo Iesu Filio Patris in veritate et caritateSelect 2 John 1:3

4gavisus sum valde quoniam inveni de filiis tuis ambulantes in veritate sicut mandatum accepimus a PatreSelect 2 John 1:4

5et nunc rogo te domina non tamquam mandatum novum scribens tibi sed quod habuimus ab initio ut diligamus alterutrumSelect 2 John 1:5

6et haec est caritas ut ambulemus secundum mandata eius hoc mandatum est ut quemadmodum audistis ab initio in eo ambuletisSelect 2 John 1:6

7quoniam multi seductores exierunt in mundum qui non confitentur Iesum Christum venientem in carne hic est seductor et antichristusSelect 2 John 1:7

8videte vosmet ipsos ne perdatis quae operati estis sed ut mercedem plenam accipiatisSelect 2 John 1:8

9omnis qui praecedit et non manet in doctrina Christi Deum non habet qui permanet in doctrina hic et Filium et Patrem habetSelect 2 John 1:9

10si quis venit ad vos et hanc doctrinam non adfert nolite recipere eum in domum nec have ei dixeritisSelect 2 John 1:10

11qui enim dicit illi have communicat operibus illius malignisSelect 2 John 1:11

12plura habens vobis scribere nolui per cartam et atramentum spero enim me futurum apud vos et os ad os loqui ut gaudium vestrum plenum sitSelect 2 John 1:12

13salutant te filii sororis tuae electae EXPLICIT EPISTULA IOHANNIS ·II·Select 2 John 1:13

Next: 3 John 1Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 John

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.