Skip to content
Church.wiki
2 Kings

2 Kings 14

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1anno secundo Ioas filii Ioachaz regis Israhel regnavit Amasias filius Ioas regis IudaSelect 2 Kings 14:1

2viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset viginti autem et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Ioaden de HierusalemSelect 2 Kings 14:2

3et fecit rectum coram Domino verumtamen non ut David pater eius iuxta omnia quae fecit Ioas pater suus fecitSelect 2 Kings 14:3

4nisi hoc tantum quod excelsa non abstulit adhuc enim populus immolabat et adolebat in excelsisSelect 2 Kings 14:4

5cumque obtinuisset regnum percussit servos suos qui interfecerant regem patrem suumSelect 2 Kings 14:5

6filios autem eorum qui occiderant non occidit iuxta quod scriptum est in libro legis Mosi sicut praecepit Dominus dicens non morientur patres pro filiis neque filii morientur pro patribus sed unusquisque in peccato suo morieturSelect 2 Kings 14:6

7ipse percussit Edom in valle Salinarum decem milia et adprehendit Petram in proelio vocavitque nomen eius Iecethel usque in praesentem diemSelect 2 Kings 14:7

8tunc misit Amasias nuntios ad Ioas filium Ioachaz filii Hieu regis Israhel dicens veni et videamus nosSelect 2 Kings 14:8

9remisitque Ioas rex Israhel ad Amasiam regem Iuda dicens carduus Libani misit ad cedrum quae est in Libano dicens da filiam tuam filio meo uxorem transieruntque bestiae saltus quae sunt in Libano et conculcaverunt carduumSelect 2 Kings 14:9

10percutiens invaluisti super Edom et sublevavit te cor tuum contentus esto gloria et sede in domo tua quare provocas malum ut cadas tu et Iuda tecumSelect 2 Kings 14:10

11et non adquievit Amasias ascenditque Ioas rex Israhel et viderunt se ipse et Amasias rex Iuda in Bethsames oppido IudaeSelect 2 Kings 14:11

12percussusque est Iuda coram Israhel et fugerunt unusquisque in tabernacula suaSelect 2 Kings 14:12

13Amasiam vero regem Iuda filium Ioas filii Ahaziae cepit Ioas rex Israhel in Bethsames et adduxit eum in Hierusalem et interrupit murum Hierusalem a porta Ephraim usque ad portam Anguli quadringentis cubitisSelect 2 Kings 14:13

14tulitque omne aurum et argentum et universa vasa quae inventa sunt in domo Domini et in thesauris regis et obsides et reversus est SamariamSelect 2 Kings 14:14

15reliqua autem verborum Ioas quae fecit et fortitudo eius qua pugnavit contra Amasiam regem Iuda nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum IsrahelSelect 2 Kings 14:15

16dormivitque Ioas cum patribus suis et sepultus est in Samaria cum regibus Israhel et regnavit Hieroboam filius eius pro eoSelect 2 Kings 14:16

17vixit autem Amasias filius Ioas rex Iuda postquam mortuus est Ioas filius Ioachaz regis Israhel viginti quinque annisSelect 2 Kings 14:17

18reliqua autem sermonum Amasiae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum IudaSelect 2 Kings 14:18

19factaque est contra eum coniuratio in Hierusalem at ille fugit in Lachis miseruntque post eum in Lachis et interfecerunt eum ibiSelect 2 Kings 14:19

20et asportaverunt in equis sepultusque est in Hierusalem cum patribus suis in civitate DavidSelect 2 Kings 14:20

21tulit autem universus populus Iudae Azariam annos natum sedecim et constituerunt eum regem pro patre eius AmasiaSelect 2 Kings 14:21

22ipse aedificavit Ahilam et restituit eam Iudae postquam dormivit rex cum patribus suisSelect 2 Kings 14:22

23anno quintodecimo Amasiae filii Ioas regis Iuda regnavit Hieroboam filius Ioas regis Israhel in Samaria quadraginta et uno annoSelect 2 Kings 14:23

24et fecit quod malum est coram Domino non recessit ab omnibus peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit IsrahelSelect 2 Kings 14:24

25ipse restituit terminos Israhel ab introitu Emath usque ad mare Solitudinis iuxta sermonem Domini Dei Israhel quem locutus est per servum suum Ionam filium Amathi prophetam qui erat de Geth quae est in OpherSelect 2 Kings 14:25

26vidit enim Dominus adflictionem Israhel amaram nimis et quod consumpti essent usque ad clausos carcere et extremos et non esset qui auxiliaretur IsrahelSelect 2 Kings 14:26

27nec locutus est Dominus ut deleret nomen Israhel sub caelo sed salvavit eos in manu Hieroboam filii IoasSelect 2 Kings 14:27

28reliqua autem sermonum Hieroboam et universa quae fecit et fortitudo eius qua proeliatus est et quomodo restituit Damascum et Emath Iudae in Israhel nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum IsrahelSelect 2 Kings 14:28

29dormivitque Hieroboam cum patribus suis regibus Israhel et regnavit Zaccharias filius eius pro eoSelect 2 Kings 14:29

Next: 2 Kings 15Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.