Skip to content
Church.wiki
2 Kings

2 Kings 15

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1anno vicesimo septimo Hieroboam regis Israhel regnavit Azarias filius Amasiae regis IudaeSelect 2 Kings 15:1

2sedecim annorum erat cum regnare coepisset et quinquaginta duobus annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Iecelia de HierusalemSelect 2 Kings 15:2

3fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecit Amasias pater eiusSelect 2 Kings 15:3

4verumtamen excelsa non est demolitus adhuc populus sacrificabat et adolebat incensum in excelsisSelect 2 Kings 15:4

5percussit autem Dominus regem et fuit leprosus usque in diem mortis suae et habitabat in domo libera seorsum Ioatham vero filius regis gubernabat palatium et iudicabat populum terraeSelect 2 Kings 15:5

6reliqua autem sermonum Azariae et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum IudaSelect 2 Kings 15:6

7et dormivit Azarias cum patribus suis sepelieruntque eum cum maioribus suis in civitate David et regnavit Ioatham filius eius pro eoSelect 2 Kings 15:7

8anno tricesimo octavo Azariae regis Iudae regnavit Zaccharias filius Hieroboam super Israhel in Samaria sex mensibusSelect 2 Kings 15:8

9et fecit quod malum est coram Domino sicut fecerant patres eius non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit IsrahelSelect 2 Kings 15:9

10coniuravit autem contra eum Sellum filius Iabes percussitque eum palam et interfecit regnavitque pro eoSelect 2 Kings 15:10

11reliqua autem verborum Zacchariae nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum IsrahelSelect 2 Kings 15:11

12ipse est sermo Domini quem locutus est ad Hieu dicens filii usque ad quartam generationem sedebunt de te super thronum Israhel factumque est itaSelect 2 Kings 15:12

13Sellum filius Iabes regnavit tricesimo nono anno Azariae regis Iudae regnavit autem uno mense in SamariaSelect 2 Kings 15:13

14et ascendit Manahem filius Gaddi de Thersa venitque Samariam et percussit Sellum filium Iabes in Samaria et interfecit eum regnavitque pro eoSelect 2 Kings 15:14

15reliqua autem verborum Sellum et coniuratio eius per quam tetendit insidias nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum IsrahelSelect 2 Kings 15:15

16tunc percussit Manahem Thapsam et omnes qui erant in ea et terminos eius de Thersa noluerant enim aperire ei et interfecit omnes praegnantes eius et scidit easSelect 2 Kings 15:16

17anno tricesimo nono Azariae regis Iuda regnavit Manahem filius Gaddi super Israhel decem annis in SamariaSelect 2 Kings 15:17

18fecitque quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit Israhel cunctis diebus eiusSelect 2 Kings 15:18

19veniebat Phul rex Assyriorum in terram et dabat Manahem Phul mille talenta argenti ut esset ei in auxilio et firmaret regnum eiusSelect 2 Kings 15:19

20indixitque Manahem argentum super Israhel cunctis potentibus et divitibus ut daret regi Assyriorum quinquaginta siclos argenti per singulos reversusque est rex Assyriorum et non est moratus in terraSelect 2 Kings 15:20

21reliqua autem sermonum Manahem et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum IsrahelSelect 2 Kings 15:21

22et dormivit Manahem cum patribus suis regnavitque Phaceia filius eius pro eoSelect 2 Kings 15:22

23anno quinquagesimo Azariae regis Iudae regnavit Phaceia filius Manahem super Israhel in Samaria biennioSelect 2 Kings 15:23

24et fecit quod erat malum coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit IsrahelSelect 2 Kings 15:24

25coniuravit autem adversum eum Phacee filius Romeliae dux eius et percussit eum in Samaria in turre domus regiae iuxta Argob et iuxta Ari et cum eo quinquaginta viros de filiis Galaaditarum et interfecit eum regnavitque pro eoSelect 2 Kings 15:25

26reliqua autem sermonum Phaceia et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum IsrahelSelect 2 Kings 15:26

27anno quinquagesimo secundo Azariae regis Iudae regnavit Phacee filius Romeliae super Israhel in Samaria viginti annisSelect 2 Kings 15:27

28et fecit quod malum erat coram Domino non recessit a peccatis Hieroboam filii Nabath qui peccare fecit IsrahelSelect 2 Kings 15:28

29in diebus Phacee regis Israhel venit Theglathfalassar rex Assur et cepit Aiom et Abel domum Maacha et Ianoe et Cedes et Asor et Galaad et Galileam universam terram Nepthalim et transtulit eos in AssyriosSelect 2 Kings 15:29

30coniuravit autem et tetendit insidias Osee filius Hela contra Phacee filium Romeliae et percussit eum et interfecit regnavitque pro eo vicesimo anno Ioatham filii OziaeSelect 2 Kings 15:30

31reliqua autem sermonum Phacee et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum IsrahelSelect 2 Kings 15:31

32anno secundo Phacee filii Romeliae regis Israhel regnavit Ioatham filius Oziae regis IudaSelect 2 Kings 15:32

33viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Hierusa filia SadocSelect 2 Kings 15:33

34fecitque quod erat placitum coram Domino iuxta omnia quae fecerat Ozias pater suus operatus estSelect 2 Kings 15:34

35verumtamen excelsa non abstulit adhuc populus immolabat et adolebat incensum in excelsis ipse aedificavit portam domus Domini sublimissimamSelect 2 Kings 15:35

36reliqua autem sermonum Ioatham et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro verborum dierum regum IudaSelect 2 Kings 15:36

37in diebus illis coepit Dominus mittere in Iudam Rasin regem Syriae et Phacee filium RomeliaeSelect 2 Kings 15:37

38et dormivit Ioatham cum patribus suis sepultusque est cum eis in civitate David patris sui et regnavit Ahaz filius eius pro eoSelect 2 Kings 15:38

Next: 2 Kings 16Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.