Skip to content
Church.wiki
2 Kings

2 Kings 16

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1anno septimodecimo Phacee filii Romeliae regnavit Ahaz filius Ioatham regis IudaSelect 2 Kings 16:1

2viginti annorum erat Ahaz cum regnare coepisset et sedecim annis regnavit in Hierusalem non fecit quod erat placitum in conspectu Domini Dei sui sicut David pater eiusSelect 2 Kings 16:2

3sed ambulavit in via regum Israhel insuper et filium suum consecravit transferens per ignem secundum idola gentium quae dissipavit Dominus coram filiis IsrahelSelect 2 Kings 16:3

4immolabat quoque victimas et adolebat incensum in excelsis et in collibus et sub omni ligno frondosoSelect 2 Kings 16:4

5tunc ascendit Rasin rex Syriae et Phacee filius Romeliae rex Israhel in Hierusalem ad proeliandum cumque obsiderent Ahaz non valuerunt superare eumSelect 2 Kings 16:5

6in tempore illo restituit Rasin rex Syriae Ahilam Syriae et eiecit Iudaeos de Ahilam et Idumei venerunt in Ahilam et habitaverunt ibi usque in diem hancSelect 2 Kings 16:6

7misit autem Ahaz nuntios ad Theglathfalassar regem Assyriorum dicens servus tuus et filius tuus ego sum ascende et salvum me fac de manu regis Syriae et de manu regis Israhel qui consurrexerunt adversum meSelect 2 Kings 16:7

8et cum collegisset argentum et aurum quod invenire potuit in domo Domini et in thesauris regis misit regi Assyriorum muneraSelect 2 Kings 16:8

9qui et adquievit voluntati eius ascendit enim rex Assyriorum in Damascum et vastavit eam et transtulit habitatores eius Cyrenen Rasin autem interfecitSelect 2 Kings 16:9

10perrexitque rex Ahaz in occursum Theglathfalassar regis Assyriorum in Damascum cumque vidisset altare Damasci misit rex Ahaz ad Uriam sacerdotem exemplar eius et similitudinem iuxta omne opus eiusSelect 2 Kings 16:10

11extruxitque Urias sacerdos altare iuxta omnia quae praeceperat rex Ahaz de Damasco ita fecit Urias sacerdos donec veniret rex Ahaz de DamascoSelect 2 Kings 16:11

12cumque venisset rex de Damasco vidit altare et veneratus est illud ascenditque et immolavit holocausta et sacrificium suumSelect 2 Kings 16:12

13et libavit libamina et fudit sanguinem pacificorum quae obtulerat super altareSelect 2 Kings 16:13

14porro altare aeneum quod erat coram Domino transtulit de facie templi et de loco altaris et de loco templi Domini posuitque illud ex latere altaris ad aquilonemSelect 2 Kings 16:14

15praecepit quoque rex Ahaz Uriae sacerdoti dicens super altare maius offer holocaustum matutinum et sacrificium vespertinum et holocaustum regis et sacrificium eius et holocaustum universi populi terrae et sacrificia eorum et libamina eorum et omnem sanguinem holocausti et universum sanguinem victimae super illud effundes altare vero aeneum erit paratum ad voluntatem meamSelect 2 Kings 16:15

16fecit igitur Urias sacerdos iuxta omnia quae praeceperat rex AhazSelect 2 Kings 16:16

17tulit autem rex Ahaz celatas bases et luterem qui erat desuper et mare deposuit de bubus aeneis qui sustentabant illud et posuit super pavimentum stratum lapideSelect 2 Kings 16:17

18Musach quoque sabbati quod aedificaverat in templo et ingressum regis exterius convertit in templo Domini propter regem AssyriorumSelect 2 Kings 16:18

19reliqua autem verborum Ahaz quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum IudaSelect 2 Kings 16:19

20dormivitque Ahaz cum patribus suis et sepultus est cum eis in civitate David et regnavit Ezechias filius eius pro eoSelect 2 Kings 16:20

Next: 2 Kings 17Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.