2 Kings 17
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1anno duodecimo Ahaz regis Iuda regnavit Osee filius Hela in Samaria super Israhel novem annisSelect 2 Kings 17:1
2fecitque malum coram Domino sed non sicut reges Israhel qui ante eum fuerantSelect 2 Kings 17:2
3contra hunc ascendit Salmanassar rex Assyriorum et factus est ei Osee servus reddebatque illi tributaSelect 2 Kings 17:3
4cumque deprehendisset rex Assyriorum Osee quod rebellare nitens misisset nuntios ad Sua regem Aegypti ne praestaret tributa regi Assyriorum sicut singulis annis solitus erat obsedit eum et vinctum misit in carceremSelect 2 Kings 17:4
5pervagatusque est omnem terram et ascendens Samariam obsedit eam tribus annisSelect 2 Kings 17:5
6anno autem nono Osee cepit rex Assyriorum Samariam et transtulit Israhel in Assyrios posuitque eos in Ala et in Habor iuxta fluvium Gozan in civitatibus MedorumSelect 2 Kings 17:6
7factum est enim cum peccassent filii Israhel Domino Deo suo qui eduxerat eos de terra Aegypti de manu Pharaonis regis Aegypti coluerunt deos alienosSelect 2 Kings 17:7
8et ambulaverunt iuxta ritum gentium quas consumpserat Dominus in conspectu filiorum Israhel et regum Israhel quia similiter fecerantSelect 2 Kings 17:8
9et operuerunt filii Israhel verbis non rectis Dominum Deum suum et aedificaverunt sibi excelsa in cunctis urbibus suis a turre custodum usque ad civitatem munitamSelect 2 Kings 17:9
10feceruntque sibi statuas et lucos in omni colle sublimi et subter omne lignum nemorosumSelect 2 Kings 17:10
11et adolebant ibi incensum super aras in more gentium quas transtulerat Dominus a facie eorum feceruntque verba pessima inritantes DominumSelect 2 Kings 17:11
12et coluerunt inmunditias de quibus praecepit Dominus eis ne facerent verbum hocSelect 2 Kings 17:12
13et testificatus est Dominus in Israhel et in Iuda per manum omnium prophetarum et videntum dicens revertimini a viis vestris pessimis et custodite praecepta mea et caerimonias iuxta omnem legem quam praecepi patribus vestris et sicut misi ad vos in manu servorum meorum prophetarumSelect 2 Kings 17:13
14qui non audierunt sed induraverunt cervicem suam iuxta cervicem patrum suorum qui noluerunt oboedire Domino Deo suoSelect 2 Kings 17:14
15et abiecerunt legitima eius et pactum quod pepigit cum patribus eorum et testificationes quibus contestatus est eos secutique sunt vanitates et vane egerunt et secuti sunt gentes quae erant per circuitum eorum super quibus praeceperat Dominus eis ut non facerent sicut et illae faciebantSelect 2 Kings 17:15
16et dereliquerunt omnia praecepta Domini Dei sui feceruntque sibi conflatiles duos vitulos et lucos et adoraverunt universam militiam caeli servieruntque BaalSelect 2 Kings 17:16
17et consecrabant ei filios suos et filias suas per ignem et divinationibus inserviebant et auguriis et tradiderunt se ut facerent malum coram Domino et inritarent eumSelect 2 Kings 17:17
18iratusque est Dominus vehementer Israhel et abstulit eos de conspectu suo et non remansit nisi tribus Iuda tantummodoSelect 2 Kings 17:18
19sed nec ipse Iuda custodivit mandata Domini Dei sui verum ambulavit in erroribus Israhel quos operatus fueratSelect 2 Kings 17:19
20proiecitque Dominus omne semen Israhel et adflixit eos et tradidit in manu diripientium donec proiceret eos a facie suaSelect 2 Kings 17:20
21ex eo iam tempore quo scissus est Israhel a domo David et constituerunt sibi regem Hieroboam filium Nabath separavit enim Hieroboam Israhel a Domino et peccare eos fecit peccatum magnumSelect 2 Kings 17:21
22et ambulaverunt filii Israhel in universis peccatis Hieroboam quae fecerat non recesserunt ab eisSelect 2 Kings 17:22
23usquequo auferret Dominus Israhel a facie sua sicut locutus fuerat in manu omnium servorum suorum prophetarum translatusque est Israhel de terra sua in Assyrios usque in diem hancSelect 2 Kings 17:23
24adduxit autem rex Assyriorum de Babylone et de Chutha et de Haiath et de Emath et de Sepharvaim et conlocavit eos in civitatibus Samariae pro filiis Israhel qui possederunt Samariam et habitaverunt in urbibus eiusSelect 2 Kings 17:24
25cumque ibi habitare coepissent non timebant Dominum et inmisit eis Dominus leones qui interficiebant eosSelect 2 Kings 17:25
26nuntiatumque est regi Assyriorum et dictum gentes quas transtulisti et habitare fecisti in civitatibus Samariae ignorant legitima Dei terrae et inmisit in eos Dominus leones et ecce interficiunt eos eo quod ignorent ritum Dei terraeSelect 2 Kings 17:26
27praecepit autem rex Assyriorum dicens ducite illuc unum de sacerdotibus quos inde captivos adduxistis et vadat et habitet cum eis et doceat eos legitima Dei terraeSelect 2 Kings 17:27
28igitur cum venisset unus de sacerdotibus his qui captivi ducti fuerant de Samaria habitavit in Bethel et docebat eos quomodo colerent DominumSelect 2 Kings 17:28
29et unaquaeque gens fabricata est deum suum posueruntque eos in fanis excelsis quae fecerant Samaritae gens et gens in urbibus suis in quibus habitabantSelect 2 Kings 17:29
30viri enim babylonii fecerunt Socchothbenoth viri autem chutheni fecerunt Nergel et viri de Emath fecerunt AsimaSelect 2 Kings 17:30
31porro Evei fecerunt Nebaaz et Tharthac hii autem qui erant de Sepharvaim conburebant filios suos igni Adramelech et Anamelech diis SepharvaimSelect 2 Kings 17:31
32et nihilominus colebant Dominum fecerunt autem sibi de novissimis sacerdotes excelsorum et ponebant eos in fanis sublimibusSelect 2 Kings 17:32
33et cum Dominum colerent diis quoque suis serviebant iuxta consuetudinem gentium de quibus translati fuerant SamariamSelect 2 Kings 17:33
34usque in praesentem diem morem sequuntur antiquum non timent Dominum neque custodiunt caerimonias eius et iudicia et legem et mandatum quod praeceperat Dominus filiis Iacob quem cognominavit IsrahelSelect 2 Kings 17:34
35et percusserat cum eis pactum et mandaverat eis dicens nolite timere deos alienos et non adoretis eos neque colatis et non immoletis eisSelect 2 Kings 17:35
36sed Dominum Deum vestrum qui eduxit vos de terra Aegypti in fortitudine magna et in brachio extento ipsum timete illum adorate et ipsi immolateSelect 2 Kings 17:36
37caerimonias quoque et iudicia et legem et mandatum quod scripsit vobis custodite ut faciatis cunctis diebus et non timeatis deos alienosSelect 2 Kings 17:37
38et pactum quod percussi vobiscum nolite oblivisci nec colatis deos alienosSelect 2 Kings 17:38
39sed Dominum Deum vestrum timete et ipse eruet vos de manu omnium inimicorum vestrorumSelect 2 Kings 17:39
40illi vero non audierunt sed iuxta consuetudinem suam pristinam perpetrabantSelect 2 Kings 17:40
41fuerunt igitur gentes istae timentes quidem Dominum sed nihilominus et idolis suis servientes nam et filii eorum et nepotes sicut fecerunt parentes sui ita faciunt usque in praesentem diemSelect 2 Kings 17:41
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation