2 Kings 18
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1anno tertio Osee filii Hela regis Israhel regnavit Ezechias filius Ahaz regis IudaSelect 2 Kings 18:1
2viginti quinque annorum erat cum regnare coepisset et viginti et novem annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius Abi filia ZacchariaeSelect 2 Kings 18:2
3fecitque quod erat bonum coram Domino iuxta omnia quae fecerat David pater suusSelect 2 Kings 18:3
4ipse dissipavit excelsa et contrivit statuas et succidit lucos confregitque serpentem aeneum quem fecerat Moses siquidem usque ad illud tempus filii Israhel adolebant ei incensum vocavitque eum NaasthanSelect 2 Kings 18:4
5in Domino Deo Israhel speravit itaque post eum non fuit similis ei de cunctis regibus Iuda sed neque in his qui ante eum fueruntSelect 2 Kings 18:5
6et adhesit Domino et non recessit a vestigiis eius fecitque mandata eius quae praeceperat Dominus MosiSelect 2 Kings 18:6
7unde et erat Dominus cum eo et in cunctis ad quae procedebat sapienter se agebat rebellavit quoque contra regem Assyriorum et non servivit eiSelect 2 Kings 18:7
8ipse percussit Philistheos usque Gazam et omnes terminos eorum a turre custodum usque ad civitatem muratamSelect 2 Kings 18:8
9anno quarto regis Ezechiae qui erat annus septimus Osee filii Hela regis Israhel ascendit Salmanassar rex Assyriorum Samariam et obpugnavit eamSelect 2 Kings 18:9
10et cepit nam post annos tres anno sexto Ezechiae id est nono anno Osee regis Israhel capta est SamariaSelect 2 Kings 18:10
11et transtulit rex Assyriorum Israhel in Assyrios conlocavitque eos in Ala et in Habor fluviis Gozan in civitatibus MedorumSelect 2 Kings 18:11
12quia non audierunt vocem Domini Dei sui sed praetergressi sunt pactum eius omnia quae praeceperat Moses servus Domini non audierunt neque feceruntSelect 2 Kings 18:12
13anno quartodecimo regis Ezechiae ascendit Sennacherib rex Assyriorum ad universas civitates Iuda munitas et cepit easSelect 2 Kings 18:13
14tunc misit Ezechias rex Iuda nuntios ad regem Assyriorum Lachis dicens peccavi recede a me et omne quod inposueris mihi feram indixit itaque rex Assyriorum Ezechiae regi Iudae trecenta talenta argenti et triginta talenta auriSelect 2 Kings 18:14
15deditque Ezechias omne argentum quod reppertum fuerat in domo Domini et in thesauris regisSelect 2 Kings 18:15
16in tempore illo confregit Ezechias valvas templi Domini et lamminas auri quas ipse adfixerat et dedit eas regi AssyriorumSelect 2 Kings 18:16
17misit autem rex Assyriorum Tharthan et Rabsaris et Rabsacen de Lachis ad regem Ezechiam cum manu valida Hierusalem qui cum ascendissent venerunt in Hierusalem et steterunt iuxta aquaeductum piscinae superioris quae est in via agri FullonisSelect 2 Kings 18:17
18vocaveruntque regem egressus est autem ad eos Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariisSelect 2 Kings 18:18
19dixitque ad eos Rabsaces loquimini Ezechiae haec dicit rex magnus rex Assyriorum quae est ista fiducia qua niterisSelect 2 Kings 18:19
20forsitan inisti consilium ut praepares te ad proelium in quo confidis ut audeas rebellareSelect 2 Kings 18:20
21an speras in baculo harundineo atque confracto Aegypto super quem si incubuerit homo comminutus ingreditur manum eius et perforabit eam sic est Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in seSelect 2 Kings 18:21
22quod si dixeritis mihi in Domino Deo nostro habemus fiduciam nonne iste est cuius abstulit Ezechias excelsa et altaria et praecepit Iudae et Hierusalem ante altare hoc adorabitis in HierusalemSelect 2 Kings 18:22
23nunc igitur transite ad dominum meum regem Assyriorum et dabo vobis duo milia equorum et videte an habere valeatis ascensores eorumSelect 2 Kings 18:23
24et quomodo potestis resistere ante unum satrapam de servis domini mei minimis an fiduciam habes in Aegypto propter currus et equitesSelect 2 Kings 18:24
25numquid sine Domini voluntate ascendi ad locum istum ut demolirer eum Dominus dixit mihi ascende ad terram hanc et demolire eamSelect 2 Kings 18:25
26dixerunt autem Eliachim filius Helciae et Sobna et Ioahe Rabsaci precamur ut loquaris nobis servis tuis syriace siquidem intellegimus hanc linguam et non loquaris nobis iudaice audiente populo qui est super murumSelect 2 Kings 18:26
27responditque eis Rabsaces numquid ad dominum tuum et ad te misit me dominus meus ut loquerer sermones hos et non ad viros qui sedent super murum ut comedant stercora sua et bibant urinam suam vobiscumSelect 2 Kings 18:27
28stetit itaque Rabsaces et clamavit voce magna iudaice et ait audite verba regis magni regis AssyriorumSelect 2 Kings 18:28
29haec dicit rex non vos seducat Ezechias non enim poterit eruere vos de manu meaSelect 2 Kings 18:29
30neque fiduciam vobis tribuat super Domino dicens eruens liberabit nos Dominus et non tradetur civitas haec in manu regis AssyriorumSelect 2 Kings 18:30
31nolite audire Ezechiam haec enim dicit rex Assyriorum facite mecum quod vobis est utile et egredimini ad me et comedet unusquisque de vinea sua et de ficu sua et bibetis aquas de cisternis vestrisSelect 2 Kings 18:31
32donec veniam et transferam vos in terram quae similis terrae vestrae est in terram fructiferam et fertilem vini terram panis et vinearum terram olivarum et olei ac mellis et vivetis et non moriemini nolite audire Ezechiam qui vos decipit dicens Dominus liberabit nosSelect 2 Kings 18:32
33numquid liberaverunt dii gentium terram suam de manu regis AssyriorumSelect 2 Kings 18:33
34ubi est deus Emath et Arfad ubi est deus Sepharvaim Ana et Ava numquid liberaverunt Samariam de manu meaSelect 2 Kings 18:34
35quinam illi sunt in universis diis terrarum qui eruerunt regionem suam de manu mea ut possit eruere Dominus Hierusalem de manu meaSelect 2 Kings 18:35
36tacuit itaque populus et non respondit ei quicquam siquidem praeceptum regis acceperant ut non responderent eiSelect 2 Kings 18:36
37venitque Eliachim filius Helciae praepositus domus et Sobna scriba et Ioahe filius Asaph a commentariis ad Ezechiam scissis vestibus et nuntiaverunt ei verba RabsacisSelect 2 Kings 18:37
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation