Skip to content
Church.wiki
2 Kings

2 Kings 19

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1quae cum audisset rex Ezechias scidit vestimenta sua et opertus est sacco ingressusque est domum DominiSelect 2 Kings 19:1

2et misit Eliachim praepositum domus et Sobnam scribam et senes de sacerdotibus opertos saccis ad Esaiam prophetam filium AmosSelect 2 Kings 19:2

3qui dixerunt haec dicit Ezechias dies tribulationis et increpationis et blasphemiae dies iste venerunt filii usque ad partum et vires non habet parturiensSelect 2 Kings 19:3

4si forte audiat Dominus Deus tuus universa verba Rabsacis quem misit rex Assyriorum dominus suus ut exprobraret Deum viventem et argueret verbis quae audivit Dominus Deus tuus et fac orationem pro reliquiis quae reppertae suntSelect 2 Kings 19:4

5venerunt ergo servi regis Ezechiae ad EsaiamSelect 2 Kings 19:5

6dixitque eis Esaias haec dicetis domino vestro haec dicit Dominus noli timere a facie sermonum quos audisti quibus blasphemaverunt pueri regis Assyriorum meSelect 2 Kings 19:6

7ecce ego inmittam ei spiritum et audiet nuntium et revertetur in terram suam et deiciam eum gladio in terra suaSelect 2 Kings 19:7

8reversus est igitur Rabsaces et invenit regem Assyriorum expugnantem Lobnam audierat enim quod recessisset de LachisSelect 2 Kings 19:8

9cumque audisset de Tharaca rege Aethiopiae dicentes ecce egressus est ut pugnet adversum te et iret contra eum misit nuntios ad Ezechiam dicensSelect 2 Kings 19:9

10haec dicite Ezechiae regi Iudae non te seducat Deus tuus in quo habes fiduciam neque dicas non tradetur Hierusalem in manu regis AssyriorumSelect 2 Kings 19:10

11tu enim ipse audisti quae fecerint reges Assyriorum universis terris quomodo vastaverint eas num ergo solus poteris liberariSelect 2 Kings 19:11

12numquid liberaverunt dii gentium singulos quos vastaverunt patres mei Gozan videlicet et Aran et Reseph et filios Eden qui erant in ThelassarSelect 2 Kings 19:12

13ubi est rex Emath et rex Arfad et rex civitatis Sepharvaim Ana et AvaSelect 2 Kings 19:13

14itaque cum accepisset Ezechias litteras de manu nuntiorum et legisset eas ascendit in domum Domini et expandit eas coram DominoSelect 2 Kings 19:14

15et oravit in conspectu eius dicens Domine Deus Israhel qui sedes super cherubin tu es Deus solus regum omnium terrae tu fecisti caelum et terramSelect 2 Kings 19:15

16inclina aurem tuam et audi aperi Domine oculos tuos et vide et audi omnia verba Sennacherib qui misit ut exprobraret nobis Deum viventemSelect 2 Kings 19:16

17vere Domine dissipaverunt reges Assyriorum gentes et terras omniumSelect 2 Kings 19:17

18et miserunt deos eorum in ignem non enim erant dii sed opera manuum hominum e ligno et lapide et perdiderunt eosSelect 2 Kings 19:18

19nunc igitur Domine Deus noster salvos nos fac de manu eius ut sciant omnia regna terrae quia tu es Dominus Deus solusSelect 2 Kings 19:19

20misit autem Esaias filius Amos ad Ezechiam dicens haec dicit Dominus Deus Israhel quae deprecatus es me super Sennacherib rege Assyriorum audiviSelect 2 Kings 19:20

21iste est sermo quem locutus est Dominus de eo sprevit te et subsannavit virgo filia Sion post tergum tuum caput movit filia HierusalemSelect 2 Kings 19:21

22cui exprobrasti et quem blasphemasti contra quem exaltasti vocem et elevasti in excelsum oculos tuos contra Sanctum IsrahelSelect 2 Kings 19:22

23per manum servorum tuorum exprobrasti Domino et dixisti in multitudine curruum meorum ascendi excelsa montium in summitate Libani et succidi sublimes cedros eius electas abietes eius et ingressus sum usque ad terminos eius saltum Carmeli eiusSelect 2 Kings 19:23

24ego succidi et bibi aquas alienas et siccavi vestigiis pedum meorum omnes aquas clausasSelect 2 Kings 19:24

25numquid non audisti quid ab initio fecerim ex diebus antiquis plasmavi illud et nunc adduxi eruntque in ruinam collium pugnantium civitates munitaeSelect 2 Kings 19:25

26et qui sedent in eis humiles manu contremuerunt et confusi sunt facti sunt quasi faenum agri et virens herba tectorum quae arefacta est antequam veniret ad maturitatemSelect 2 Kings 19:26

27habitaculum tuum et egressum tuum et viam tuam ego praescivi et furorem tuum contra meSelect 2 Kings 19:27

28insanisti in me et superbia tua ascendit in aures meas ponam itaque circulum in naribus tuis et camum in labris tuis et reducam te in viam per quam venistiSelect 2 Kings 19:28

29tibi autem Ezechia hoc erit signum comede hoc anno quod reppereris in secundo autem anno quae sponte nascuntur porro in anno tertio seminate et metite plantate vineas et comedite fructum earumSelect 2 Kings 19:29

30et quodcumque reliquum fuerit de domo Iuda mittet radicem deorsum et faciet fructum sursumSelect 2 Kings 19:30

31de Hierusalem quippe egredientur reliquiae et quod salvetur de monte Sion zelus Domini exercituum faciet hocSelect 2 Kings 19:31

32quam ob rem haec dicit Dominus de rege Assyriorum non ingredietur urbem hanc nec mittet in eam sagittam nec occupabit eam clypeus nec circumdabit eam munitioSelect 2 Kings 19:32

33per viam qua venit revertetur et civitatem hanc non ingredietur dicit DominusSelect 2 Kings 19:33

34protegamque urbem hanc et salvabo eam propter me et propter David servum meumSelect 2 Kings 19:34

35factum est igitur in nocte illa venit angelus Domini et percussit castra Assyriorum centum octoginta quinque milia cumque diluculo surrexisset vidit omnia corpora mortuorum et recedens abiitSelect 2 Kings 19:35

36et reversus est Sennacherib rex Assyriorum et mansit in NineveSelect 2 Kings 19:36

37cumque adoraret in templo Neserach deum suum Adramelech et Sarasar filii eius percusserunt eum gladio fugeruntque in terram Armeniorum et regnavit Eseraddon filius eius pro eoSelect 2 Kings 19:37

Next: 2 Kings 20Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Kings

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.