2 Kings 24
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1in diebus eius ascendit Nabuchodonosor rex Babylonis et factus est ei Ioiachim servus tribus annis et rursum rebellavit contra eumSelect 2 Kings 24:1
2inmisitque ei Dominus latrunculos Chaldeorum et latrunculos Syriae latrunculos Moab et latrunculos filiorum Ammon et inmisit eos in Iudam ut disperderent eum iuxta verbum Domini quod locutus erat per servos suos prophetasSelect 2 Kings 24:2
3factum est autem hoc per verbum Domini contra Iudam ut auferret eum coram se propter peccata Manasse universa quae fecitSelect 2 Kings 24:3
4et propter sanguinem innoxium quem effudit et implevit Hierusalem cruore innocentium et ob hanc rem noluit Dominus propitiariSelect 2 Kings 24:4
5reliqua autem sermonum Ioiachim et universa quae fecit nonne haec scripta sunt in libro sermonum dierum regum Iuda et dormivit Ioiachim cum patribus suisSelect 2 Kings 24:5
6regnavitque Ioiachin filius eius pro eoSelect 2 Kings 24:6
7et ultra non addidit rex Aegypti ut egrederetur de terra sua tulerat enim rex Babylonis a rivo Aegypti usque ad fluvium Eufraten omnia quae fuerant regis AegyptiSelect 2 Kings 24:7
8decem et octo annorum erat Ioiachin cum regnare coepisset et tribus mensibus regnavit in Hierusalem nomen matris eius Naestha filia Helnathan de HierusalemSelect 2 Kings 24:8
9et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat pater eiusSelect 2 Kings 24:9
10in tempore illo ascenderunt servi Nabuchodonosor regis Babylonis in Hierusalem et circumdata est urbs munitionibusSelect 2 Kings 24:10
11venitque Nabuchodonosor rex Babylonis ad civitatem cum servi eius obpugnarent eamSelect 2 Kings 24:11
12egressusque est Ioiachin rex Iuda ad regem Babylonis ipse et mater eius et servi eius et principes eius et eunuchi eius et suscepit eum rex Babylonis anno octavo regni suiSelect 2 Kings 24:12
13et protulit inde omnes thesauros domus Domini et thesauros domus regiae et concidit universa vasa aurea quae fecerat Salomon rex Israhel in templo Domini iuxta verbum DominiSelect 2 Kings 24:13
14et transtulit omnem Hierusalem et universos principes et omnes fortes exercitus decem milia in captivitatem et omnem artificem et clusorem nihilque relictum est exceptis pauperibus populi terraeSelect 2 Kings 24:14
15transtulit quoque Ioiachin in Babylonem et matrem regis et uxores regis et eunuchos eius et iudices terrae duxit in captivitatem de Hierusalem in BabylonemSelect 2 Kings 24:15
16et omnes viros robustos septem milia et artifices et clusores mille omnes viros fortes et bellatores duxitque eos rex Babylonis captivos in BabylonemSelect 2 Kings 24:16
17et constituit Matthaniam patruum eius pro eo inposuitque nomen ei SedeciamSelect 2 Kings 24:17
18vicesimum et primum annum aetatis habebat Sedecias cum regnare coepisset et undecim annis regnavit in Hierusalem nomen matris eius erat Amithal filia Hieremiae de LobnaSelect 2 Kings 24:18
19et fecit malum coram Domino iuxta omnia quae fecerat IoiachimSelect 2 Kings 24:19
20irascebatur enim Dominus contra Hierusalem et contra Iudam donec proiceret eos a facie sua recessitque Sedecias a rege BabylonisSelect 2 Kings 24:20
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation