Skip to content
Church.wiki
2 Peter

2 Peter 1

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Simon Petrus servus et apostolus Iesu Christi his qui coaequalem nobis sortiti sunt fidem in iustitia Dei nostri et salvatoris Iesu ChristiSelect 2 Peter 1:1

2gratia vobis et pax adimpleatur in cognitione Domini nostriSelect 2 Peter 1:2

3quomodo omnia nobis divinae virtutis suae quae ad vitam et pietatem donata est per cognitionem eius qui vocavit nos propria gloria et virtuteSelect 2 Peter 1:3

4per quae maxima et pretiosa nobis promissa donavit ut per haec efficiamini divinae consortes naturae fugientes eius quae in mundo est concupiscentiae corruptionemSelect 2 Peter 1:4

5vos autem curam omnem subinferentes ministrate in fide vestra virtutem in virtute autem scientiamSelect 2 Peter 1:5

6in scientia autem abstinentiam in abstinentia autem patientiam in patientia autem pietatemSelect 2 Peter 1:6

7in pietate autem amorem fraternitatis in amore autem fraternitatis caritatemSelect 2 Peter 1:7

8haec enim vobis cum adsint et superent non vacuos nec sine fructu vos constituent in Domini nostri Iesu Christi cognitioneSelect 2 Peter 1:8

9cui enim non praesto sunt haec caecus est et manu temptans oblivionem accipiens purgationis veterum suorum delictorumSelect 2 Peter 1:9

10quapropter fratres magis satagite ut per bona opera certam vestram vocationem et electionem faciatis haec enim facientes non peccabitis aliquandoSelect 2 Peter 1:10

11sic enim abundanter ministrabitur vobis introitus in aeternum regnum Domini nostri et salvatoris Iesu ChristiSelect 2 Peter 1:11

12propter quod incipiam vos semper commonere de his et quidem scientes et confirmatos in praesenti veritateSelect 2 Peter 1:12

13iustum autem arbitror quamdiu sum in hoc tabernaculo suscitare vos in commonitioneSelect 2 Peter 1:13

14certus quod velox est depositio tabernaculi mei secundum quod et Dominus noster Iesus Christus significavit mihiSelect 2 Peter 1:14

15dabo autem operam et frequenter habere vos post obitum meum ut horum memoriam faciatisSelect 2 Peter 1:15

16non enim doctas fabulas secuti notam fecimus vobis Domini nostri Iesu Christi virtutem et praesentiam sed speculatores facti illius magnitudinisSelect 2 Peter 1:16

17accipiens enim a Deo Patre honorem et gloriam voce delapsa ad eum huiuscemodi a magnifica gloria hic est Filius meus dilectus in quo mihi conplacuiSelect 2 Peter 1:17

18et hanc vocem nos audivimus de caelo adlatam cum essemus cum ipso in monte sanctoSelect 2 Peter 1:18

19et habemus firmiorem propheticum sermonem cui bene facitis adtendentes quasi lucernae lucenti in caliginoso loco donec dies inlucescat et lucifer oriatur in cordibus vestrisSelect 2 Peter 1:19

20hoc primum intellegentes quod omnis prophetia scripturae propria interpretatione non fitSelect 2 Peter 1:20

21non enim voluntate humana adlata est aliquando prophetia sed Spiritu Sancto inspirati locuti sunt sancti Dei hominesSelect 2 Peter 1:21

Next: 2 Peter 2Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Peter

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.