2 Samuel 12
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1misit ergo Dominus Nathan ad David qui cum venisset ad eum dixit ei duo viri erant in civitate una unus dives et alter pauperSelect 2 Samuel 12:1
2dives habebat oves et boves plurimos valdeSelect 2 Samuel 12:2
3pauper autem nihil habebat omnino praeter ovem unam parvulam quam emerat et nutrierat et quae creverat apud eum cum filiis eius simul de pane illius comedens et de calice eius bibens et in sinu illius dormiens eratque illi sicut filiaSelect 2 Samuel 12:3
4cum autem peregrinus quidam venisset ad divitem parcens ille sumere de ovibus et de bubus suis ut exhiberet convivium peregrino illi qui venerat ad se tulit ovem viri pauperis et praeparavit cibos homini qui venerat ad seSelect 2 Samuel 12:4
5iratus autem indignatione David adversus hominem illum nimis dixit ad Nathan vivit Dominus quoniam filius mortis est vir qui fecit hocSelect 2 Samuel 12:5
6ovem reddet in quadruplum eo quod fecerit verbum istud et non peperceritSelect 2 Samuel 12:6
7dixit autem Nathan ad David tu es ille vir haec dicit Dominus Deus Israhel ego unxi te in regem super Israhel et ego erui te de manu SaulSelect 2 Samuel 12:7
8et dedi tibi domum domini tui et uxores domini tui in sinu tuo dedique tibi domum Israhel et Iuda et si parva sunt ista adiciam tibi multo maioraSelect 2 Samuel 12:8
9quare ergo contempsisti verbum Domini ut faceres malum in conspectu meo Uriam Hettheum percussisti gladio et uxorem illius accepisti uxorem et interfecisti eum gladio filiorum AmmonSelect 2 Samuel 12:9
10quam ob rem non recedet gladius de domo tua usque in sempiternum eo quod despexeris me et tuleris uxorem Uriae Hetthei ut esset uxor tuaSelect 2 Samuel 12:10
11itaque haec dicit Dominus ecce ego suscitabo super te malum de domo tua et tollam uxores tuas in oculis tuis et dabo proximo tuo et dormiet cum uxoribus tuis in oculis solis huiusSelect 2 Samuel 12:11
12tu enim fecisti abscondite ego vero faciam verbum istud in conspectu omnis Israhel et in conspectu solisSelect 2 Samuel 12:12
13et dixit David ad Nathan peccavi Domino dixitque Nathan ad David Dominus quoque transtulit peccatum tuum non morierisSelect 2 Samuel 12:13
14verumtamen quoniam blasphemare fecisti inimicos Domini propter verbum hoc filius qui natus est tibi morte morieturSelect 2 Samuel 12:14
15et reversus est Nathan domum suam percussitque Dominus parvulum quem pepererat uxor Uriae David et desperatus estSelect 2 Samuel 12:15
16deprecatusque est David Dominum pro parvulo et ieiunavit David ieiunio et ingressus seorsum iacuit super terramSelect 2 Samuel 12:16
17venerunt autem seniores domus eius cogentes eum ut surgeret de terra qui noluit neque comedit cum eis cibumSelect 2 Samuel 12:17
18accidit autem die septima ut moreretur infans timueruntque servi David nuntiare ei quod mortuus esset parvulus dixerunt enim ecce cum parvulus adhuc viveret loquebamur ad eum et non audiebat vocem nostram quanto magis si dixerimus mortuus est puer se adfligetSelect 2 Samuel 12:18
19cum ergo vidisset David servos suos musitantes intellexit quod mortuus esset infantulus dixitque ad servos suos num mortuus est puer qui responderunt ei mortuus estSelect 2 Samuel 12:19
20surrexit igitur David de terra et lotus unctusque est cumque mutasset vestem ingressus est domum Domini et adoravit et venit in domum suam petivitque ut ponerent ei panem et comeditSelect 2 Samuel 12:20
21dixerunt autem ei servi sui quis est sermo quem fecisti propter infantem cum adhuc viveret ieiunasti et flebas mortuo autem puero surrexisti et comedisti panemSelect 2 Samuel 12:21
22qui ait propter infantem dum adhuc viveret ieiunavi et flevi dicebam enim quis scit si forte donet eum mihi Dominus et vivet infansSelect 2 Samuel 12:22
23nunc autem quia mortuus est quare ieiuno numquid potero revocare eum amplius ego vadam magis ad eum ille vero non revertetur ad meSelect 2 Samuel 12:23
24et consolatus est David Bethsabee uxorem suam ingressusque ad eam dormivit cum ea quae genuit filium et vocavit nomen eius Salomon et Dominus dilexit eumSelect 2 Samuel 12:24
25misitque in manu Nathan prophetae et vocavit nomen eius Amabilis Domino eo quod diligeret eum DominusSelect 2 Samuel 12:25
26igitur pugnabat Ioab contra Rabbath filiorum Ammon et expugnabat urbem regiamSelect 2 Samuel 12:26
27misitque Ioab nuntios ad David dicens dimicavi adversum Rabbath et capienda est urbs AquarumSelect 2 Samuel 12:27
28nunc igitur congrega reliquam partem populi et obside civitatem et cape eam ne cum a me vastata fuerit urbs nomini meo adscribatur victoriaSelect 2 Samuel 12:28
29congregavit itaque David omnem populum et profectus est adversum Rabbath cumque dimicasset cepit eamSelect 2 Samuel 12:29
30et tulit diadema regis eorum de capite eius pondo auri talentum habens gemmas pretiosissimas et inpositum est super caput David sed et praedam civitatis asportavit multam valdeSelect 2 Samuel 12:30
31populum quoque eius adducens serravit et circumegit super eos ferrata carpenta divisitque cultris et transduxit in typo laterum sic fecit universis civitatibus filiorum Ammon et reversus est David et omnis exercitus HierusalemSelect 2 Samuel 12:31
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society