2 Samuel 16
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1cumque David transisset paululum montis verticem apparuit Siba puer Mifiboseth in occursum eius cum duobus asinis qui onerati erant ducentis panibus et centum alligaturis uvae passae et centum massis palatarum et utribus viniSelect 2 Samuel 16:1
2et dixit rex Sibae quid sibi volunt haec responditque Siba asini domestici regis ut sedeant et panes et palatae ad vescendum pueris tuis vinum autem ut bibat si quis defecerit in desertoSelect 2 Samuel 16:2
3et ait rex ubi est filius domini tui responditque Siba regi remansit in Hierusalem dicens hodie restituet mihi domus Israhel regnum patris meiSelect 2 Samuel 16:3
4et ait rex Sibae tua sint omnia quae fuerunt Mifiboseth dixitque Siba adoro inveniam gratiam coram te domine mi rexSelect 2 Samuel 16:4
5venit ergo rex David usque Baurim et ecce egrediebatur inde vir de cognatione domus Saul nomine Semei filius Gera procedebat egrediens et maledicebatSelect 2 Samuel 16:5
6mittebatque lapides contra David et contra universos servos regis David omnis autem populus et universi bellatores a dextro et sinistro latere regis incedebantSelect 2 Samuel 16:6
7ita autem loquebatur Semei cum malediceret regi egredere egredere vir sanguinum et vir BelialSelect 2 Samuel 16:7
8reddidit tibi Dominus universum sanguinem domus Saul quoniam invasisti regnum pro eo et dedit Dominus regnum in manu Absalom filii tui et ecce premunt te mala tua quoniam vir sanguinum esSelect 2 Samuel 16:8
9dixit autem Abisai filius Sarviae regi quare maledicit canis hic moriturus domino meo regi vadam et amputabo caput eiusSelect 2 Samuel 16:9
10et ait rex quid mihi et vobis filii Sarviae dimittite eum maledicat Dominus enim praecepit ei ut malediceret David et quis est qui audeat dicere quare sic feceritSelect 2 Samuel 16:10
11et ait rex Abisai et universis servis suis ecce filius meus qui egressus est de utero meo quaerit animam meam quanto magis nunc filius Iemini dimittite eum ut maledicat iuxta praeceptum DominiSelect 2 Samuel 16:11
12si forte respiciat Dominus adflictionem meam et reddat mihi bonum pro maledictione hac hodiernaSelect 2 Samuel 16:12
13ambulabat itaque David et socii eius per viam cum eo Semei autem per iugum montis ex latere contra illum gradiebatur maledicens et mittens lapides adversum eum terramque spargensSelect 2 Samuel 16:13
14venit itaque rex et universus populus cum eo lassus et refocilati sunt ibiSelect 2 Samuel 16:14
15Absalom autem et omnis populus Israhel ingressi sunt Hierusalem sed et Ahitofel cum eoSelect 2 Samuel 16:15
16cum autem venisset Husai Arachites amicus David ad Absalom locutus est ad eum salve rex salve rexSelect 2 Samuel 16:16
17ad quem Absalom haec est inquit gratia tua ad amicum tuum quare non isti cum amico tuoSelect 2 Samuel 16:17
18responditque Husai ad Absalom nequaquam quia illius ero quem elegit Dominus et omnis hic populus et universus Israhel et cum eo maneboSelect 2 Samuel 16:18
19sed ut et hoc inferam cui ego serviturus sum nonne filio regis sicut parui patri tuo sic parebo et tibiSelect 2 Samuel 16:19
20dixit autem Absalom ad Ahitofel inite consilium quid agere debeamusSelect 2 Samuel 16:20
21et ait Ahitofel ad Absalom ingredere ad concubinas patris tui quas dimisit ad custodiendam domum ut cum audierit omnis Israhel quod foedaveris patrem tuum roborentur manus eorum tecumSelect 2 Samuel 16:21
22tetenderunt igitur Absalom tabernaculum in solario ingressusque est ad concubinas patris sui coram universo IsrahelSelect 2 Samuel 16:22
23consilium autem Ahitofel quod dabat in diebus illis quasi si quis consuleret Deum sic erat omne consilium Ahitofel et cum esset cum David et cum esset cum AbsalomSelect 2 Samuel 16:23
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society