2 Samuel 2
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1igitur post haec consuluit David Dominum dicens num ascendam in unam de civitatibus Iuda et ait Dominus ad eum ascende dixitque David quo ascendam et respondit ei in HebronSelect 2 Samuel 2:1
2ascendit ergo David et duae uxores eius Ahinoem Iezrahelites et Abigail uxor Nabal CarmeliSelect 2 Samuel 2:2
3sed et viros qui erant cum eo duxit David singulos cum domo sua et manserunt in oppidis HebronSelect 2 Samuel 2:3
4veneruntque viri Iuda et unxerunt ibi David ut regnaret super domum Iuda et nuntiatum est David quod viri Iabesgalaad sepelissent SaulSelect 2 Samuel 2:4
5misit ergo David nuntios ad viros Iabesgalaad dixitque ad eos benedicti vos Domino qui fecistis misericordiam hanc cum domino vestro Saul et sepelistis eumSelect 2 Samuel 2:5
6et nunc retribuet quidem vobis Dominus misericordiam et veritatem sed et ego reddam gratiam eo quod feceritis verbum istudSelect 2 Samuel 2:6
7confortentur manus vestrae et estote filii fortitudinis licet enim mortuus sit dominus vester Saul tamen me unxit domus Iuda regem sibiSelect 2 Samuel 2:7
8Abner autem filius Ner princeps exercitus Saul tulit Hisboseth filium Saul et circumduxit eum per CastraSelect 2 Samuel 2:8
9regemque constituit super Galaad et super Gesuri et super Iezrahel et super Ephraim et super Beniamin et super Israhel universumSelect 2 Samuel 2:9
10quadraginta annorum erat Hisboseth filius Saul cum regnare coepisset super Israhel et duobus annis regnavit sola autem domus Iuda sequebatur DavidSelect 2 Samuel 2:10
11et fuit numerus dierum quos commoratus est David imperans in Hebron super domum Iuda septem annorum et sex mensuumSelect 2 Samuel 2:11
12egressusque Abner filius Ner et pueri Hisboseth filii Saul de Castris in GabaonSelect 2 Samuel 2:12
13porro Ioab filius Sarviae et pueri David egressi sunt et occurrerunt eis iuxta piscinam Gabaon et cum in unum convenissent e regione sederunt hii ex una parte piscinae et illi ex alteraSelect 2 Samuel 2:13
14dixitque Abner ad Ioab surgant pueri et ludant coram nobis et respondit Ioab surgantSelect 2 Samuel 2:14
15surrexerunt ergo et transierunt numero duodecim de Beniamin ex parte Hisboseth filii Saul et duodecim de pueris DavidSelect 2 Samuel 2:15
16adprehensoque unusquisque capite conparis sui defixit gladium in latus contrarii et ceciderunt simul vocatumque est nomen loci illius ager Robustorum in GabaonSelect 2 Samuel 2:16
17et ortum est bellum durum satis in die illa fugatusque est Abner et viri Israhel a pueris DavidSelect 2 Samuel 2:17
18erant autem ibi tres filii Sarviae Ioab et Abisai et Asahel porro Asahel cursor velocissimus fuit quasi unus ex capreis quae morantur in silvisSelect 2 Samuel 2:18
19persequebatur autem Asahel Abner et non declinavit ad dexteram sive ad sinistram omittens persequi AbnerSelect 2 Samuel 2:19
20respexit itaque Abner post tergum suum et ait tune es Asahel qui respondit ego sumSelect 2 Samuel 2:20
21dixitque ei Abner vade ad dextram sive ad sinistram et adprehende unum de adulescentibus et tolle tibi spolia eius noluit autem Asahel omittere quin urgueret eumSelect 2 Samuel 2:21
22rursumque locutus est Abner ad Asahel recede noli me sequi ne conpellar confodere te in terra et levare non potero faciem meam ad Ioab fratrem tuumSelect 2 Samuel 2:22
23qui audire contempsit et noluit declinare percussit ergo eum Abner aversa hasta in inguine et transfodit et mortuus est in eodem loco omnesque qui transiebant per locum in quo ceciderat Asahel et mortuus erat subsistebantSelect 2 Samuel 2:23
24persequentibus autem Ioab et Abisai fugientem Abner sol occubuit et venerunt usque ad collem Aquaeductus qui est ex adverso vallis et itineris deserti in GabaonSelect 2 Samuel 2:24
25congregatique sunt filii Beniamin ad Abner et conglobati in unum cuneum steterunt in summitate tumuli uniusSelect 2 Samuel 2:25
26et exclamavit Abner ad Ioab et ait num usque ad internicionem tuus mucro desaeviet an ignoras quod periculosa sit desperatio usquequo non dicis populo ut omittat persequi fratres suosSelect 2 Samuel 2:26
27et ait Ioab vivit Dominus si locutus fuisses mane recessisset populus persequens fratrem suumSelect 2 Samuel 2:27
28insonuit ergo Ioab bucina et stetit omnis exercitus nec persecuti sunt ultra Israhel neque iniere certamenSelect 2 Samuel 2:28
29Abner autem et viri eius abierunt per campestria tota nocte illa et transierunt Iordanem et lustrata omni Bethoron venerunt ad CastraSelect 2 Samuel 2:29
30porro Ioab reversus omisso Abner congregavit omnem populum et defuerunt de pueris David decem et novem viri excepto AsaheleSelect 2 Samuel 2:30
31servi autem David percusserunt de Beniamin et de viris qui erant cum Abner trecentos sexaginta qui et mortui suntSelect 2 Samuel 2:31
32tuleruntque Asahel et sepelierunt eum in sepulchro patris sui in Bethleem et ambulaverunt tota nocte Ioab et viri qui erant cum eo et in ipso crepusculo pervenerunt in HebronSelect 2 Samuel 2:32
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society