Skip to content
Church.wiki
2 Samuel

2 Samuel 22

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1locutus est autem David Domino verba carminis huius in die qua liberavit eum Dominus de manu omnium inimicorum suorum et de manu SaulSelect 2 Samuel 22:1

2et ait Dominus petra mea et robur meum et salvator meusSelect 2 Samuel 22:2

3Deus meus fortis meus sperabo in eum scutum meum et cornu salutis meae elevator meus et refugium meum salvator meus de iniquitate liberabis meSelect 2 Samuel 22:3

4laudabilem invocabo Dominum et ab inimicis meis salvus eroSelect 2 Samuel 22:4

5quia circumdederunt me contritiones mortis torrentes Belial terruerunt meSelect 2 Samuel 22:5

6funes inferi circumdederunt me praevenerunt me laquei mortisSelect 2 Samuel 22:6

7in tribulatione mea invocabo Dominum et ad Deum meum clamabo et exaudiet de templo suo vocem meam et clamor meus veniet ad aures eiusSelect 2 Samuel 22:7

8commota est et contremuit terra fundamenta montium concussa sunt et conquassata quoniam iratus estSelect 2 Samuel 22:8

9ascendit fumus de naribus eius et ignis de ore eius voravit carbones incensi sunt ab eoSelect 2 Samuel 22:9

10et inclinavit caelos et descendit et caligo sub pedibus eiusSelect 2 Samuel 22:10

11et ascendit super cherubin et volavit et lapsus est super pinnas ventiSelect 2 Samuel 22:11

12posuit tenebras in circuitu suo latibulum cribrans aquas de nubibus caelorumSelect 2 Samuel 22:12

13prae fulgore in conspectu eius succensi sunt carbones ignisSelect 2 Samuel 22:13

14tonabit de caelis Dominus et Excelsus dabit vocem suamSelect 2 Samuel 22:14

15misit sagittas et dissipavit eos fulgur et consumpsit eosSelect 2 Samuel 22:15

16et apparuerunt effusiones maris et revelata sunt fundamenta orbis ab increpatione Domini ab inspiratione spiritus furoris eiusSelect 2 Samuel 22:16

17misit de excelso et adsumpsit me extraxit me de aquis multisSelect 2 Samuel 22:17

18liberavit me ab inimico meo potentissimo ab his qui oderant me quoniam robustiores me erantSelect 2 Samuel 22:18

19praevenit me in die adflictionis meae et factus est Dominus firmamentum meumSelect 2 Samuel 22:19

20et eduxit me in latitudinem liberavit me quia placuit eiSelect 2 Samuel 22:20

21retribuet mihi Dominus secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum reddet mihiSelect 2 Samuel 22:21

22quia custodivi vias Domini et non egi impie a Deo meoSelect 2 Samuel 22:22

23omnia enim iudicia eius in conspectu meo et praecepta eius non amovi a meSelect 2 Samuel 22:23

24et ero perfectus cum eo et custodiam me ab iniquitate meaSelect 2 Samuel 22:24

25et restituet Dominus mihi secundum iustitiam meam et secundum munditiam manuum mearum in conspectu oculorum suorumSelect 2 Samuel 22:25

26cum sancto sanctus eris et cum robusto perfectusSelect 2 Samuel 22:26

27cum electo electus eris et cum perverso perverterisSelect 2 Samuel 22:27

28et populum pauperem salvum facies oculisque tuis excelsos humiliabisSelect 2 Samuel 22:28

29quia tu lucerna mea Domine et Domine inluminabis tenebras measSelect 2 Samuel 22:29

30in te enim curram accinctus in Deo meo transiliam murumSelect 2 Samuel 22:30

31Deus inmaculata via eius eloquium Domini igne examinatum scutum est omnium sperantium in seSelect 2 Samuel 22:31

32quis est deus praeter Dominum et quis fortis praeter Deum nostrumSelect 2 Samuel 22:32

33Deus qui accingit me fortitudine et conplanavit perfectam viam meamSelect 2 Samuel 22:33

34coaequans pedes meos cervis et super excelsa mea statuens meSelect 2 Samuel 22:34

35docens manus meas ad proelium et conponens quasi arcum aereum brachia meaSelect 2 Samuel 22:35

36dedisti mihi clypeum salutis tuae et mansuetudo mea multiplicavit meSelect 2 Samuel 22:36

37dilatabis gressus meos subtus me et non deficient tali meiSelect 2 Samuel 22:37

38persequar inimicos meos et conteram et non revertar donec consumam eosSelect 2 Samuel 22:38

39consumam eos et confringam ut non consurgant cadent sub pedibus meisSelect 2 Samuel 22:39

40accinxisti me fortitudine ad proelium incurvabis resistentes mihi sub meSelect 2 Samuel 22:40

41inimicos meos dedisti mihi dorsum odientes me et disperdam eosSelect 2 Samuel 22:41

42clamabunt et non erit qui salvet ad Dominum et non exaudiet eosSelect 2 Samuel 22:42

43delebo eos ut pulverem terrae quasi lutum platearum comminuam eos atque conpingamSelect 2 Samuel 22:43

44salvabis me a contradictionibus populi mei custodies in caput gentium populus quem ignoro serviet mihiSelect 2 Samuel 22:44

45filii alieni resistent mihi auditu auris oboedient mihiSelect 2 Samuel 22:45

46filii alieni defluxerunt et contrahentur in angustiis suisSelect 2 Samuel 22:46

47vivit Dominus et benedictus Deus meus et exaltabitur Deus fortis salutis meaeSelect 2 Samuel 22:47

48Deus qui das vindictas mihi et deicis populos sub meSelect 2 Samuel 22:48

49qui educis me ab inimicis meis et a resistentibus mihi elevas me a viro iniquo liberabis meSelect 2 Samuel 22:49

50propterea confitebor tibi Domine in gentibus et nomini tuo cantaboSelect 2 Samuel 22:50

51magnificanti salutes regis sui et facienti misericordiam christo suo David et semini eius in sempiternumSelect 2 Samuel 22:51

Next: 2 Samuel 23Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.