2 Samuel 3
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1facta est ergo longa concertatio inter domum Saul et inter domum David David proficiens et semper se ipso robustior domus autem Saul decrescens cotidieSelect 2 Samuel 3:1
2nati quoque sunt filii David in Hebron fuitque primogenitus eius Amnon de Ahinoem IezrahelitideSelect 2 Samuel 3:2
3et post eum Chelaab de Abigail uxore Nabal Carmeli porro tertius Absalom filius Maacha filiae Tholomai regis GessurSelect 2 Samuel 3:3
4quartus autem Adonias filius Aggith et quintus Safathia filius AbitalSelect 2 Samuel 3:4
5sextus quoque Iethraam de Agla uxore David hii nati sunt David in HebronSelect 2 Samuel 3:5
6cum ergo esset proelium inter domum Saul et domum David Abner filius Ner regebat domum SaulSelect 2 Samuel 3:6
7fuerat autem Sauli concubina nomine Respha filia Ahia dixitque Hisboseth ad AbnerSelect 2 Samuel 3:7
8quare ingressus es ad concubinam patris mei qui iratus nimis propter verba Hisboseth ait numquid caput canis ego sum adversum Iuda hodie qui fecerim misericordiam super domum Saul patris tui et super fratres et proximos eius et non tradidi te in manu David et tu requisisti in me quod argueres pro muliere hodieSelect 2 Samuel 3:8
9haec faciat Deus Abner et haec addat ei nisi quomodo iuravit Dominus David sic faciam cum eoSelect 2 Samuel 3:9
10ut transferatur regnum de domo Saul et elevetur thronus David super Israhel et super Iudam a Dan usque BersabeeSelect 2 Samuel 3:10
11et non potuit respondere ei quicquam quia metuebat illumSelect 2 Samuel 3:11
12misit ergo Abner nuntios ad David pro se dicentes cuius est terra et loquerentur fac mecum amicitias et erit manus mea tecum et reducam ad te universum IsrahelSelect 2 Samuel 3:12
13qui ait optime ego faciam tecum amicitias sed unam rem peto a te dicens non videbis faciem meam antequam adduxeris Michol filiam Saul et sic venies et videbis meSelect 2 Samuel 3:13
14misit autem David nuntios ad Hisboseth filium Saul dicens redde uxorem meam Michol quam despondi mihi centum praeputiis PhilisthimSelect 2 Samuel 3:14
15misit ergo Hisboseth et tulit eam a viro suo Faltihel filio LaisSelect 2 Samuel 3:15
16sequebaturque eam vir suus plorans usque Baurim et dixit ad eum Abner vade revertere qui reversus estSelect 2 Samuel 3:16
17sermonem quoque intulit Abner ad seniores Israhel dicens tam heri quam nudius tertius quaerebatis David ut regnaret super vosSelect 2 Samuel 3:17
18nunc ergo facite quoniam Dominus locutus est ad David dicens in manu servi mei David salvabo populum meum Israhel de manu Philisthim et omnium inimicorum eiusSelect 2 Samuel 3:18
19locutus est autem Abner etiam ad Beniamin et abiit ut loqueretur ad David in Hebron omnia quae placuerant Israhel et universo BeniaminSelect 2 Samuel 3:19
20venitque ad David in Hebron cum viginti viris et fecit David Abner et viris eius qui venerant cum eo conviviumSelect 2 Samuel 3:20
21et dixit Abner ad David surgam ut congregem ad te dominum meum regem omnem Israhel et ineam tecum foedus et imperes omnibus sicut desiderat anima tua cum ergo deduxisset David Abner et ille isset in paceSelect 2 Samuel 3:21
22statim pueri David et Ioab venerunt caesis latronibus cum praeda magna nimis Abner autem non erat cum David in Hebron quia iam dimiserat eum et profectus fuerat in paceSelect 2 Samuel 3:22
23et Ioab et omnis exercitus qui erat cum eo postea venerant nuntiatum est itaque Ioab a narrantibus venit Abner filius Ner ad regem et dimisit eum et abiit in paceSelect 2 Samuel 3:23
24et ingressus est Ioab ad regem et ait quid fecisti ecce venit Abner ad te quare dimisisti eum et abiit et recessitSelect 2 Samuel 3:24
25ignoras Abner filium Ner quoniam ad hoc venit ut deciperet te et sciret exitum tuum et introitum tuum et nosset omnia quae agisSelect 2 Samuel 3:25
26egressus itaque Ioab a David misit nuntios post Abner et reduxit eum a cisterna Sira ignorante DavidSelect 2 Samuel 3:26
27cumque redisset Abner in Hebron seorsum abduxit eum Ioab ad medium portae ut loqueretur ei in dolo et percussit illum ibi in inguine et mortuus est in ultionem sanguinis Asahel fratris eiusSelect 2 Samuel 3:27
28quod cum audisset David rem iam gestam ait mundus ego sum et regnum meum apud Dominum usque in sempiternum a sanguine Abner filii NerSelect 2 Samuel 3:28
29et veniat super caput Ioab et super omnem domum patris eius nec deficiat de domo Ioab fluxum seminis sustinens et leprosus tenens fusum et cadens gladio et indigens paneSelect 2 Samuel 3:29
30igitur Ioab et Abisai frater eius interfecerunt Abner eo quod occidisset Asahel fratrem eorum in Gabaon in proelioSelect 2 Samuel 3:30
31dixit autem David ad Ioab et ad omnem populum qui erat cum eo scindite vestimenta vestra et accingimini saccis et plangite ante exequias Abner porro rex David sequebatur feretrumSelect 2 Samuel 3:31
32cumque sepelissent Abner in Hebron levavit rex vocem suam et flevit super tumulum Abner flevit autem et omnis populusSelect 2 Samuel 3:32
33plangensque rex Abner ait nequaquam ut mori solent ignavi mortuus est AbnerSelect 2 Samuel 3:33
34manus tuae non sunt ligatae et pedes tui non sunt conpedibus adgravati sed sicut solent cadere coram filiis iniquitatis corruisti congeminansque omnis populus flevit super eumSelect 2 Samuel 3:34
35cumque venisset universa multitudo cibum capere cum David clara adhuc die iuravit David dicens haec faciat mihi Deus et haec addat si ante occasum solis gustavero panem vel aliud quicquamSelect 2 Samuel 3:35
36omnisque populus audivit et placuerunt eis cuncta quae fecit rex in conspectu totius populiSelect 2 Samuel 3:36
37et cognovit omne vulgus et universus Israhel in die illa quoniam non actum fuisset a rege ut occideretur Abner filius NerSelect 2 Samuel 3:37
38dixit quoque rex ad servos suos num ignoratis quoniam princeps et maximus cecidit hodie in IsrahelSelect 2 Samuel 3:38
39ego autem adhuc delicatus et unctus rex porro viri isti filii Sarviae duri mihi sunt retribuat Dominus facienti malum iuxta malitiam suamSelect 2 Samuel 3:39
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society