Skip to content
Church.wiki
2 Samuel

2 Samuel 9

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1et dixit David putasne est aliquis qui remanserit de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam propter IonathanSelect 2 Samuel 9:1

2erat autem de domo Saul servus nomine Siba quem cum vocasset rex ad se dixit ei tune es Siba et ille respondit ego sum servus tuusSelect 2 Samuel 9:2

3et ait rex num superest aliquis de domo Saul ut faciam cum eo misericordiam Dei dixitque Siba regi superest filius Ionathan debilis pedibusSelect 2 Samuel 9:3

4ubi inquit est et Siba ad regem ecce ait in domo est Machir filii Amihel in LodabarSelect 2 Samuel 9:4

5misit ergo rex David et tulit eum de domo Machir filii Amihel de LodabarSelect 2 Samuel 9:5

6cum autem venisset Mifiboseth filius Ionathan filii Saul ad David corruit in faciem suam et adoravit dixitque David Mifiboseth qui respondit adsum servus tuusSelect 2 Samuel 9:6

7et ait ei David ne timeas quia faciens faciam in te misericordiam propter Ionathan patrem tuum et restituam tibi omnes agros Saul patris tui et tu comedes panem in mensa mea semperSelect 2 Samuel 9:7

8qui adorans eum dixit quis ego sum servus tuus quoniam respexisti super canem mortuum similem meiSelect 2 Samuel 9:8

9vocavit itaque rex Sibam puerum Saul et dixit ei omnia quaecumque fuerunt Saul et universam domum eius dedi filio domini tuiSelect 2 Samuel 9:9

10operare igitur ei terram tu et filii tui et servi tui et inferes filio domini tui cibos ut alatur Mifiboseth autem filius domini tui comedet semper panem super mensam meam erant autem Sibae quindecim filii et viginti serviSelect 2 Samuel 9:10

11dixitque Siba ad regem sicut iussisti domine mi rex servo tuo sic faciet servus tuus et Mifiboseth comedet super mensam tuam quasi unus de filiis regisSelect 2 Samuel 9:11

12habebat autem Mifiboseth filium parvulum nomine Micha omnis vero cognatio domus Siba serviebat MifibosethSelect 2 Samuel 9:12

13porro Mifiboseth habitabat in Hierusalem quia de mensa regis iugiter vescebatur et erat claudus utroque pedeSelect 2 Samuel 9:13

Next: 2 Samuel 10Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

2 Samuel

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.