2 Timothy 1
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei secundum promissionem vitae quae est in Christo IesuSelect 2 Timothy 1:1
2Timotheo carissimo filio gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostroSelect 2 Timothy 1:2
3gratias ago Deo cui servio a progenitoribus in conscientia pura quam sine intermissione habeam tui memoriam in orationibus meis nocte ac dieSelect 2 Timothy 1:3
4desiderans te videre memor lacrimarum tuarum ut gaudio implearSelect 2 Timothy 1:4
5recordationem accipiens eius fidei quae est in te non ficta quae et habitavit primum in avia tua Loide et matre tua Eunice certus sum autem quod et in teSelect 2 Timothy 1:5
6propter quam causam admoneo te ut resuscites gratiam Dei quae est in te per inpositionem manuum mearumSelect 2 Timothy 1:6
7non enim dedit nobis Deus spiritum timoris sed virtutis et dilectionis et sobrietatisSelect 2 Timothy 1:7
8noli itaque erubescere testimonium Domini nostri neque me vinctum eius sed conlabora evangelio secundum virtutem DeiSelect 2 Timothy 1:8
9qui nos liberavit et vocavit vocatione sancta non secundum opera nostra sed secundum propositum suum et gratiam quae data est nobis in Christo Iesu ante tempora saeculariaSelect 2 Timothy 1:9
10manifestata est autem nunc per inluminationem salvatoris nostri Iesu Christi qui destruxit quidem mortem inluminavit autem vitam et incorruptionem per evangeliumSelect 2 Timothy 1:10
11in quo positus sum ego praedicator et apostolus et magister gentiumSelect 2 Timothy 1:11
12ob quam causam etiam haec patior sed non confundor scio enim cui credidi et certus sum quia potens est depositum meum servare in illum diemSelect 2 Timothy 1:12
13formam habe sanorum verborum quae a me audisti in fide et dilectione in Christo IesuSelect 2 Timothy 1:13
14bonum depositum custodi per Spiritum Sanctum qui habitat in nobisSelect 2 Timothy 1:14
15scis hoc quod aversi sunt a me omnes qui in Asia sunt ex quibus est Phygelus et HermogenesSelect 2 Timothy 1:15
16det misericordiam Dominus Onesifori domui quia saepe me refrigeravit et catenam meam non erubuitSelect 2 Timothy 1:16
17sed cum Romam venisset sollicite me quaesivit et invenitSelect 2 Timothy 1:17
18det illi Dominus invenire misericordiam a Domino in illa die et quanta Ephesi ministravit melius tu nostiSelect 2 Timothy 1:18
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation