2 Timothy 2
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1tu ergo fili mi confortare in gratia quae est in Christo IesuSelect 2 Timothy 2:1
2et quae audisti a me per multos testes haec commenda fidelibus hominibus qui idonei erunt et alios docereSelect 2 Timothy 2:2
3labora sicut bonus miles Christi IesuSelect 2 Timothy 2:3
4nemo militans inplicat se negotiis saecularibus ut ei placeat cui se probavitSelect 2 Timothy 2:4
5nam et qui certat in agone non coronatur nisi legitime certaveritSelect 2 Timothy 2:5
6laborantem agricolam oportet primum de fructibus accipereSelect 2 Timothy 2:6
7intellege quae dico dabit enim tibi Dominus in omnibus intellectumSelect 2 Timothy 2:7
8memor esto Iesum Christum resurrexisse a mortuis ex semine David secundum evangelium meumSelect 2 Timothy 2:8
9in quo laboro usque ad vincula quasi male operans sed verbum Dei non est alligatumSelect 2 Timothy 2:9
10ideo omnia sustineo propter electos ut et ipsi salutem consequantur quae est in Christo Iesu cum gloria caelestiSelect 2 Timothy 2:10
11fidelis sermo nam si conmortui sumus et convivemusSelect 2 Timothy 2:11
12si sustinemus et conregnabimus si negabimus et ille negabit nosSelect 2 Timothy 2:12
13si non credimus ille fidelis manet negare se ipsum non potestSelect 2 Timothy 2:13
14haec commone testificans coram Domino noli verbis contendere in nihil utile ad subversionem audientiumSelect 2 Timothy 2:14
15sollicite cura te ipsum probabilem exhibere Deo operarium inconfusibilem recte tractantem verbum veritatisSelect 2 Timothy 2:15
16profana autem inaniloquia devita multum enim proficient ad impietatemSelect 2 Timothy 2:16
17et sermo eorum ut cancer serpit ex quibus est Hymeneus et PhiletusSelect 2 Timothy 2:17
18qui a veritate exciderunt dicentes resurrectionem iam factam et subvertunt quorundam fidemSelect 2 Timothy 2:18
19sed firmum fundamentum Dei stetit habens signaculum hoc cognovit Dominus qui sunt eius et discedat ab iniquitate omnis qui nominat nomen DominiSelect 2 Timothy 2:19
20in magna autem domo non solum sunt vasa aurea et argentea sed et lignea et fictilia et quaedam quidem in honorem quaedam autem in contumeliamSelect 2 Timothy 2:20
21si quis ergo emundaverit se ab istis erit vas in honorem sanctificatum et utile Domino ad omne opus bonum paratumSelect 2 Timothy 2:21
22iuvenilia autem desideria fuge sectare vero iustitiam fidem caritatem pacem cum his qui invocant Dominum de corde puroSelect 2 Timothy 2:22
23stultas autem et sine disciplina quaestiones devita sciens quia generant litesSelect 2 Timothy 2:23
24servum autem Domini non oportet litigare sed mansuetum esse ad omnes docibilem patientemSelect 2 Timothy 2:24
25cum modestia corripientem eos qui resistunt nequando det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatemSelect 2 Timothy 2:25
26et resipiscant a diaboli laqueis a quo capti tenentur ad ipsius voluntatemSelect 2 Timothy 2:26
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation