2 Timothy 3
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1hoc autem scito quod in novissimis diebus instabunt tempora periculosaSelect 2 Timothy 3:1
2et erunt homines se ipsos amantes cupidi elati superbi blasphemi parentibus inoboedientes ingrati scelestiSelect 2 Timothy 3:2
3sine affectione sine pace criminatores incontinentes inmites sine benignitateSelect 2 Timothy 3:3
4proditores protervi tumidi voluptatium amatores magis quam DeiSelect 2 Timothy 3:4
5habentes speciem quidem pietatis virtutem autem eius abnegantes et hos devitaSelect 2 Timothy 3:5
6ex his enim sunt qui penetrant domos et captivas ducunt mulierculas oneratas peccatis quae ducuntur variis desideriisSelect 2 Timothy 3:6
7semper discentes et numquam ad scientiam veritatis pervenientesSelect 2 Timothy 3:7
8quemadmodum autem Iannes et Iambres restiterunt Mosi ita et hi resistunt veritati homines corrupti mente reprobi circa fidemSelect 2 Timothy 3:8
9sed ultra non proficient insipientia enim eorum manifesta erit omnibus sicut et illorum fuitSelect 2 Timothy 3:9
10tu autem adsecutus es meam doctrinam institutionem propositum fidem longanimitatem dilectionem patientiamSelect 2 Timothy 3:10
11persecutiones passiones qualia mihi facta sunt Antiochiae Iconii Lystris quales persecutiones sustinui et ex omnibus me eripuit DominusSelect 2 Timothy 3:11
12et omnes qui volunt pie vivere in Christo Iesu persecutionem patienturSelect 2 Timothy 3:12
13mali autem homines et seductores proficient in peius errantes et in errorem mittentesSelect 2 Timothy 3:13
14tu vero permane in his quae didicisti et credita sunt tibi sciens a quo didicerisSelect 2 Timothy 3:14
15et quia ab infantia sacras litteras nosti quae te possint instruere ad salutem per fidem quae est in Christo IesuSelect 2 Timothy 3:15
16omnis scriptura divinitus inspirata et utilis ad docendum ad arguendum ad corrigendum ad erudiendum in iustitiaSelect 2 Timothy 3:16
17ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum instructusSelect 2 Timothy 3:17
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation