2 Timothy 4
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1testificor coram Deo et Christo Iesu qui iudicaturus est vivos ac mortuos et adventum ipsius et regnum eiusSelect 2 Timothy 4:1
2praedica verbum insta oportune inportune argue obsecra increpa in omni patientia et doctrinaSelect 2 Timothy 4:2
3erit enim tempus cum sanam doctrinam non sustinebunt sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistros prurientes auribusSelect 2 Timothy 4:3
4et a veritate quidem auditum avertent ad fabulas autem convertenturSelect 2 Timothy 4:4
5tu vero vigila in omnibus labora opus fac evangelistae ministerium tuum impleSelect 2 Timothy 4:5
6ego enim iam delibor et tempus meae resolutionis instatSelect 2 Timothy 4:6
7bonum certamen certavi cursum consummavi fidem servaviSelect 2 Timothy 4:7
8in reliquo reposita est mihi iustitiae corona quam reddet mihi Dominus in illa die iustus iudex non solum autem mihi sed et his qui diligunt adventum eiusSelect 2 Timothy 4:8
9festina venire ad me citoSelect 2 Timothy 4:9
10Demas enim me dereliquit diligens hoc saeculum et abiit Thessalonicam Crescens in Galliam Titus in DalmatiamSelect 2 Timothy 4:10
11Lucas est mecum solus Marcum adsume et adduc tecum est enim mihi utilis in ministeriumSelect 2 Timothy 4:11
12Tychicum autem misi EphesumSelect 2 Timothy 4:12
13paenulam quam reliqui Troade apud Carpum veniens adfers et libros maxime autem membranasSelect 2 Timothy 4:13
14Alexander aerarius multa mala mihi ostendit reddat ei Dominus secundum opera eiusSelect 2 Timothy 4:14
15quem et tu devita valde enim restitit verbis nostrisSelect 2 Timothy 4:15
16in prima mea defensione nemo mihi adfuit sed omnes me dereliquerunt non illis reputeturSelect 2 Timothy 4:16
17Dominus autem mihi adstitit et confortavit me ut per me praedicatio impleatur et audiant omnes gentes et liberatus sum de ore leonisSelect 2 Timothy 4:17
18liberabit me Dominus ab omni opere malo et salvum faciet in regnum suum caeleste cui gloria in saecula saeculorum amenSelect 2 Timothy 4:18
19saluta Priscam et Aquilam et Onesifori domumSelect 2 Timothy 4:19
20Erastus remansit Corinthi Trophimum autem reliqui infirmum MiletiSelect 2 Timothy 4:20
21festina ante hiemem venire salutat te Eubulus et Pudens et Linus et Claudia et fratres omnesSelect 2 Timothy 4:21
22Dominus Iesus cum spiritu tuo gratia nobiscum amen EXPLICIT AD TIMOTHEUM ·II·Select 2 Timothy 4:22
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation