Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 13

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1erant autem in ecclesia quae erat Antiochiae prophetae et doctores in quibus Barnabas et Symeon qui vocabatur Niger et Lucius Cyrenensis et Manaen qui erat Herodis tetrarchae conlactaneus et SaulusSelect Acts 13:1

2ministrantibus autem illis Domino et ieiunantibus dixit Spiritus Sanctus separate mihi Barnaban et Saulum in opus quod adsumpsi eosSelect Acts 13:2

3tunc ieiunantes et orantes inponentesque eis manus dimiserunt illosSelect Acts 13:3

4et ipsi quidem missi ab Spiritu Sancto abierunt Seleuciam et inde navigaverunt CyprumSelect Acts 13:4

5et cum venissent Salamina praedicabant verbum Dei in synagogis Iudaeorum habebant autem et Iohannem in ministerioSelect Acts 13:5

6et cum perambulassent universam insulam usque Paphum invenerunt quendam virum magum pseudoprophetam Iudaeum cui nomen erat BariesuSelect Acts 13:6

7qui erat cum proconsule Sergio Paulo viro prudente hic accitis Barnaba et Saulo desiderabat audire verbum DeiSelect Acts 13:7

8resistebat autem illis Elymas magus sic enim interpretatur nomen eius quaerens avertere proconsulem a fideSelect Acts 13:8

9Saulus autem qui et Paulus repletus Spiritu Sancto intuens in eumSelect Acts 13:9

10dixit o plene omni dolo et omni fallacia fili diaboli inimice omnis iustitiae non desinis subvertere vias Domini rectasSelect Acts 13:10

11et nunc ecce manus Domini super te et eris caecus non videns solem usque ad tempus et confestim cecidit in eum caligo et tenebrae et circumiens quaerebat qui ei manum daretSelect Acts 13:11

12tunc proconsul cum vidisset factum credidit admirans super doctrinam DominiSelect Acts 13:12

13et cum a Papho navigassent Paulus et qui cum eo venerunt Pergen Pamphiliae Iohannes autem discedens ab eis reversus est HierosolymamSelect Acts 13:13

14illi vero pertranseuntes Pergen venerunt Antiochiam Pisidiae et ingressi synagogam die sabbatorum sederuntSelect Acts 13:14

15post lectionem autem Legis et Prophetarum miserunt principes synagogae ad eos dicentes viri fratres si quis est in vobis sermo exhortationis ad plebem diciteSelect Acts 13:15

16surgens autem Paulus et manu silentium indicens ait viri israhelitae et qui timetis Deum auditeSelect Acts 13:16

17Deus plebis Israhel elegit patres nostros et plebem exaltavit cum essent incolae in terra Aegypti et in brachio excelso eduxit eos ex eaSelect Acts 13:17

18et per quadraginta annorum tempus mores eorum sustinuit in desertoSelect Acts 13:18

19et destruens gentes septem in terra Chanaan sorte distribuit eis terram eorumSelect Acts 13:19

20quasi post quadringentos et quinquaginta annos et post haec dedit iudices usque ad Samuhel prophetamSelect Acts 13:20

21et exinde postulaverunt regem et dedit illis Deus Saul filium Cis virum de tribu Beniamin annis quadragintaSelect Acts 13:21

22et amoto illo suscitavit illis David regem cui et testimonium perhibens dixit inveni David filium Iesse virum secundum cor meum qui faciet omnes voluntates measSelect Acts 13:22

23huius Deus ex semine secundum promissionem eduxit Israhel salvatorem IesumSelect Acts 13:23

24praedicante Iohanne ante faciem adventus eius baptismum paenitentiae omni populo IsrahelSelect Acts 13:24

25cum impleret autem Iohannes cursum suum dicebat quem me arbitramini esse non sum ego sed ecce venit post me cuius non sum dignus calciamenta pedum solvereSelect Acts 13:25

26viri fratres filii generis Abraham et qui in vobis timent Deum vobis verbum salutis huius missum estSelect Acts 13:26

27qui enim habitabant Hierusalem et principes eius hunc ignorantes et voces prophetarum quae per omne sabbatum leguntur iudicantes impleveruntSelect Acts 13:27

28et nullam causam mortis invenientes in eum petierunt a Pilato ut interficerent eumSelect Acts 13:28

29cumque consummassent omnia quae de eo scripta erant deponentes eum de ligno posuerunt in monumentoSelect Acts 13:29

30Deus vero suscitavit eum a mortuis qui visus est per dies multos hisSelect Acts 13:30

31qui simul ascenderant cum eo de Galilaea in Hierusalem qui usque nunc sunt testes eius ad plebemSelect Acts 13:31

32et nos vobis adnuntiamus ea quae ad patres nostros repromissio facta estSelect Acts 13:32

33quoniam hanc Deus adimplevit filiis nostris resuscitans Iesum sicut et in psalmo secundo scriptum est Filius meus es tu ego hodie genui teSelect Acts 13:33

34quod autem suscitaverit eum a mortuis amplius iam non reversurum in corruptionem ita dixit quia dabo vobis sancta David fideliaSelect Acts 13:34

35ideoque et alias dicit non dabis Sanctum tuum videre corruptionemSelect Acts 13:35

36David enim sua generatione cum administrasset voluntati Dei dormivit et adpositus est ad patres suos et vidit corruptionemSelect Acts 13:36

37quem vero Deus suscitavit non vidit corruptionemSelect Acts 13:37

38notum igitur sit vobis viri fratres quia per hunc vobis remissio peccatorum adnuntiatur ab omnibus quibus non potuistis in lege Mosi iustificariSelect Acts 13:38

39in hoc omnis qui credit iustificaturSelect Acts 13:39

40videte ergo ne superveniat quod dictum est in prophetisSelect Acts 13:40

41videte contemptores et admiramini et disperdimini quia opus operor ego in diebus vestris opus quod non credetis si quis enarraverit vobisSelect Acts 13:41

42exeuntibus autem illis rogabant ut sequenti sabbato loquerentur sibi verba haecSelect Acts 13:42

43cumque dimissa esset synagoga secuti sunt multi Iudaeorum et colentium advenarum Paulum et Barnaban qui loquentes suadebant eis ut permanerent in gratia DeiSelect Acts 13:43

44sequenti vero sabbato paene universa civitas convenit audire verbum DominiSelect Acts 13:44

45videntes autem turbas Iudaei repleti sunt zelo et contradicebant his quae a Paulo dicebantur blasphemantesSelect Acts 13:45

46tunc constanter Paulus et Barnabas dixerunt vobis oportebat primum loqui verbum Dei sed quoniam repellitis illud et indignos vos iudicastis aeternae vitae ecce convertimur ad gentesSelect Acts 13:46

47sic enim praecepit nobis Dominus posui te in lumen gentibus ut sis in salutem usque ad extremum terraeSelect Acts 13:47

48audientes autem gentes gavisae sunt et glorificabant verbum Domini et crediderunt quotquot erant praeordinati ad vitam aeternamSelect Acts 13:48

49disseminabatur autem verbum Domini per universam regionemSelect Acts 13:49

50Iudaei autem concitaverunt religiosas mulieres et honestas et primos civitatis et excitaverunt persecutionem in Paulum et Barnaban et eiecerunt eos de finibus suisSelect Acts 13:50

51at illi excusso pulvere pedum in eos venerunt IconiumSelect Acts 13:51

52discipuli quoque replebantur gaudio et Spiritu SanctoSelect Acts 13:52

Next: Acts 14Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.