Acts 16
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1pervenit autem in Derben et Lystram et ecce discipulus quidam erat ibi nomine Timotheus filius mulieris iudaeae fidelis patre gentiliSelect Acts 16:1
2huic testimonium reddebant qui in Lystris erant et Iconii fratresSelect Acts 16:2
3hunc voluit Paulus secum proficisci et adsumens circumcidit eum propter Iudaeos qui erant in illis locis sciebant enim omnes quod pater eius gentilis essetSelect Acts 16:3
4cum autem pertransirent civitates tradebant eis custodire dogmata quae erant decreta ab apostolis et senioribus qui essent HierosolymisSelect Acts 16:4
5et ecclesiae quidem confirmabantur fide et abundabant numero cotidieSelect Acts 16:5
6transeuntes autem Frygiam et Galatiae regionem vetati sunt a Sancto Spiritu loqui verbum in AsiaSelect Acts 16:6
7cum venissent autem in Mysiam temptabant ire Bithyniam et non permisit eos Spiritus IesuSelect Acts 16:7
8cum autem pertransissent Mysiam descenderunt TroademSelect Acts 16:8
9et visio per noctem Paulo ostensa est vir macedo quidam erat stans et deprecans eum et dicens transiens in Macedoniam adiuva nosSelect Acts 16:9
10ut autem visum vidit statim quaesivimus proficisci in Macedoniam certi facti quia vocasset nos Deus evangelizare eisSelect Acts 16:10
11navigantes autem a Troade recto cursu venimus Samothraciam et sequenti die NeapolimSelect Acts 16:11
12et inde Philippis quae est prima partis Macedoniae civitas colonia eramus autem in hac urbe diebus aliquot conferentesSelect Acts 16:12
13die autem sabbatorum egressi sumus foras portam iuxta flumen ubi videbatur oratio esse et sedentes loquebamur mulieribus quae convenerantSelect Acts 16:13
14et quaedam mulier nomine Lydia purpuraria civitatis Thyatirenorum colens Deum audivit cuius Dominus aperuit cor intendere his quae dicebantur a PauloSelect Acts 16:14
15cum autem baptizata esset et domus eius deprecata est dicens si iudicastis me fidelem Domino esse introite in domum meam et manete et coegit nosSelect Acts 16:15
16factum est autem euntibus nobis ad orationem puellam quandam habentem spiritum pythonem obviare nobis quae quaestum magnum praestabat dominis suis divinandoSelect Acts 16:16
17haec subsecuta Paulum et nos clamabat dicens isti homines servi Dei excelsi sunt qui adnuntiant vobis viam salutisSelect Acts 16:17
18hoc autem faciebat multis diebus dolens autem Paulus et conversus spiritui dixit praecipio tibi in nomine Iesu Christi exire ab ea et exiit eadem horaSelect Acts 16:18
19videntes autem domini eius quia exivit spes quaestus eorum adprehendentes Paulum et Silam perduxerunt in forum ad principesSelect Acts 16:19
20et offerentes eos magistratibus dixerunt hii homines conturbant civitatem nostram cum sint IudaeiSelect Acts 16:20
21et adnuntiant morem quem non licet nobis suscipere neque facere cum simus RomaniSelect Acts 16:21
22et concurrit plebs adversus eos et magistratus scissis tunicis eorum iusserunt virgis caediSelect Acts 16:22
23et cum multas plagas eis inposuissent miserunt eos in carcerem praecipientes custodi ut diligenter custodiret eosSelect Acts 16:23
24qui cum tale praeceptum accepisset misit eos in interiorem carcerem et pedes eorum strinxit in lignoSelect Acts 16:24
25media autem nocte Paulus et Silas adorantes laudabant Deum et audiebant eos qui in custodia erantSelect Acts 16:25
26subito vero terraemotus factus est magnus ita ut moverentur fundamenta carceris et aperta sunt statim ostia omnia et universorum vincula soluta suntSelect Acts 16:26
27expergefactus autem custos carceris et videns apertas ianuas carceris evaginato gladio volebat se interficere aestimans fugisse vinctosSelect Acts 16:27
28clamavit autem Paulus magna voce dicens nihil feceris tibi mali universi enim hic sumusSelect Acts 16:28
29petitoque lumine introgressus est et tremefactus procidit Paulo et SilaeSelect Acts 16:29
30et producens eos foras ait domini quid me oportet facere ut salvus fiamSelect Acts 16:30
31at illi dixerunt crede in Domino Iesu et salvus eris tu et domus tuaSelect Acts 16:31
32et locuti sunt ei verbum Domini cum omnibus qui erant in domo eiusSelect Acts 16:32
33et tollens eos in illa hora noctis lavit plagas eorum et baptizatus est ipse et omnes eius continuoSelect Acts 16:33
34cumque perduxisset eos in domum suam adposuit eis mensam et laetatus est cum omni domo sua credens DeoSelect Acts 16:34
35et cum dies factus esset miserunt magistratus lictores dicentes dimitte homines illosSelect Acts 16:35
36nuntiavit autem custos carceris verba haec Paulo quia miserunt magistratus ut dimittamini nunc igitur exeuntes ite in paceSelect Acts 16:36
37Paulus autem dixit eis caesos nos publice indemnatos homines romanos miserunt in carcerem et nunc occulte nos eiciunt non ita sed veniantSelect Acts 16:37
38et ipsi nos eiciant nuntiaverunt autem magistratibus lictores verba haec timueruntque audito quod Romani essentSelect Acts 16:38
39et venientes deprecati sunt eos et educentes rogabant ut egrederentur urbemSelect Acts 16:39
40exeuntes autem de carcere introierunt ad Lydiam et visis fratribus consolati sunt eos et profecti suntSelect Acts 16:40
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society