Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 19

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1factum est autem cum Apollo esset Corinthi ut Paulus peragratis superioribus partibus veniret Ephesum et inveniret quosdam discipulosSelect Acts 19:1

2dixitque ad eos si Spiritum Sanctum accepistis credentes at illi ad eum sed neque si Spiritus Sanctus est audivimusSelect Acts 19:2

3ille vero ait in quo ergo baptizati estis qui dixerunt in Iohannis baptismateSelect Acts 19:3

4dixit autem Paulus Iohannes baptizavit baptisma paenitentiae populum dicens in eum qui venturus esset post ipsum ut crederent hoc est in IesumSelect Acts 19:4

5his auditis baptizati sunt in nomine Domini IesuSelect Acts 19:5

6et cum inposuisset illis manum Paulus venit Spiritus Sanctus super eos et loquebantur linguis et prophetabantSelect Acts 19:6

7erant autem omnes viri fere duodecimSelect Acts 19:7

8introgressus autem synagogam cum fiducia loquebatur per tres menses disputans et suadens de regno DeiSelect Acts 19:8

9cum autem quidam indurarentur et non crederent maledicentes viam coram multitudine discedens ab eis segregavit discipulos cotidie disputans in scola TyranniSelect Acts 19:9

10hoc autem factum est per biennium ita ut omnes qui habitabant in Asia audirent verbum Domini Iudaei atque gentilesSelect Acts 19:10

11virtutesque non quaslibet Deus faciebat per manus PauliSelect Acts 19:11

12ita ut etiam super languidos deferrentur a corpore eius sudaria vel semicintia et recedebant ab eis languores et spiritus nequam egrediebanturSelect Acts 19:12

13temptaverunt autem quidam et de circumeuntibus iudaeis exorcistis invocare super eos qui habebant spiritus malos nomen Domini Iesu dicentes adiuro vos per Iesum quem Paulus praedicatSelect Acts 19:13

14erant autem quidam Scevae Iudaei principis sacerdotum septem filii qui hoc faciebantSelect Acts 19:14

15respondens autem spiritus nequam dixit eis Iesum novi et Paulum scio vos autem qui estisSelect Acts 19:15

16et insiliens homo in eos in quo erat daemonium pessimum et dominatus amborum invaluit contra eos ita ut nudi et vulnerati effugerent de domo illaSelect Acts 19:16

17hoc autem notum factum est omnibus Iudaeis atque gentilibus qui habitabant Ephesi et cecidit timor super omnes illos et magnificabatur nomen Domini IesuSelect Acts 19:17

18multique credentium veniebant confitentes et adnuntiantes actus suosSelect Acts 19:18

19multi autem ex his qui fuerant curiosa sectati contulerunt libros et conbuserunt coram omnibus et conputatis pretiis illorum invenerunt pecuniam denariorum quinquaginta miliumSelect Acts 19:19

20ita fortiter verbum Dei crescebat et confirmabaturSelect Acts 19:20

21his autem expletis posuit Paulus in Spiritu transita Macedonia et Achaia ire Hierosolymam dicens quoniam postquam fuero ibi oportet me et Romam videreSelect Acts 19:21

22mittens autem in Macedoniam duos ex ministrantibus sibi Timotheum et Erastum ipse remansit ad tempus in AsiaSelect Acts 19:22

23facta est autem in illo tempore turbatio non minima de viaSelect Acts 19:23

24Demetrius enim quidam nomine argentarius faciens aedes argenteas Dianae praestabat artificibus non modicum quaestumSelect Acts 19:24

25quos convocans et eos qui eiusmodi erant opifices dixit viri scitis quia de hoc artificio adquisitio est nobisSelect Acts 19:25

26et videtis et auditis quia non solum Ephesi sed paene totius Asiae Paulus hic suadens avertit multam turbam dicens quoniam non sunt dii qui manibus fiuntSelect Acts 19:26

27non solum autem haec periclitabitur nobis pars in redargutionem venire sed et magnae deae Dianae templum in nihilum reputabitur sed et destrui incipiet maiestas eius quam tota Asia et orbis colitSelect Acts 19:27

28his auditis repleti sunt ira et exclamaverunt dicentes magna Diana EphesiorumSelect Acts 19:28

29et impleta est civitas confusione et impetum fecerunt uno animo in theatrum rapto Gaio et Aristarcho Macedonibus comitibus PauliSelect Acts 19:29

30Paulo autem volente intrare in populum non permiserunt discipuliSelect Acts 19:30

31quidam autem et de Asiae principibus qui erant amici eius miserunt ad eum rogantes ne se daret in theatrumSelect Acts 19:31

32alii autem aliud clamabant erat enim ecclesia confusa et plures nesciebant qua ex causa convenissentSelect Acts 19:32

33de turba autem detraxerunt Alexandrum propellentibus eum Iudaeis Alexander ergo manu silentio postulato volebat rationem reddere populoSelect Acts 19:33

34quem ut cognoverunt Iudaeum esse vox facta est una omnium quasi per horas duas clamantium magna Diana EphesiorumSelect Acts 19:34

35et cum sedasset scriba turbas dixit viri ephesii quis enim est hominum qui nesciat Ephesiorum civitatem cultricem esse magnae Dianae Iovisque prolisSelect Acts 19:35

36cum ergo his contradici non possit oportet vos sedatos esse et nihil temere agereSelect Acts 19:36

37adduxistis enim homines istos neque sacrilegos neque blasphemantes deam vestramSelect Acts 19:37

38quod si Demetrius et qui cum eo sunt artifices habent adversus aliquem causam conventus forenses aguntur et pro consulibus sunt accusent invicemSelect Acts 19:38

39si quid autem alterius rei quaeritis in legitima ecclesia poterit absolviSelect Acts 19:39

40nam et periclitamur argui seditionis hodiernae cum nullus obnoxius sit de quo non possimus reddere rationem concursus istius et cum haec dixisset dimisit ecclesiamSelect Acts 19:40

Next: Acts 20Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.