Acts 2
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1et cum conplerentur dies pentecostes erant omnes pariter in eodem locoSelect Acts 2:1
2et factus est repente de caelo sonus tamquam advenientis spiritus vehementis et replevit totam domum ubi erant sedentesSelect Acts 2:2
3et apparuerunt illis dispertitae linguae tamquam ignis seditque supra singulos eorumSelect Acts 2:3
4et repleti sunt omnes Spiritu Sancto et coeperunt loqui aliis linguis prout Spiritus Sanctus dabat eloqui illisSelect Acts 2:4
5erant autem in Hierusalem habitantes Iudaei viri religiosi ex omni natione quae sub caelo suntSelect Acts 2:5
6facta autem hac voce convenit multitudo et mente confusa est quoniam audiebat unusquisque lingua sua illos loquentesSelect Acts 2:6
7stupebant autem omnes et mirabantur dicentes nonne omnes ecce isti qui loquuntur Galilaei suntSelect Acts 2:7
8et quomodo nos audivimus unusquisque lingua nostra in qua nati sumusSelect Acts 2:8
9Parthi et Medi et Elamitae et qui habitant Mesopotamiam et Iudaeam et Cappadociam Pontum et AsiamSelect Acts 2:9
10Frygiam et Pamphiliam Aegyptum et partes Lybiae quae est circa Cyrenen et advenae romaniSelect Acts 2:10
11Iudaei quoque et proselyti Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia DeiSelect Acts 2:11
12stupebant autem omnes et mirabantur ad invicem dicentes quidnam hoc vult esseSelect Acts 2:12
13alii autem inridentes dicebant quia musto pleni sunt istiSelect Acts 2:13
14stans autem Petrus cum undecim levavit vocem suam et locutus est eis viri iudaei et qui habitatis Hierusalem universi hoc vobis notum sit et auribus percipite verba meaSelect Acts 2:14
15non enim sicut vos aestimatis hii ebrii sunt cum sit hora diei tertiaSelect Acts 2:15
16sed hoc est quod dictum est per prophetam IohelSelect Acts 2:16
17et erit in novissimis diebus dicit Dominus effundam de Spiritu meo super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae et iuvenes vestri visiones videbunt et seniores vestri somnia somniabuntSelect Acts 2:17
18et quidem super servos meos et super ancillas meas in diebus illis effundam de Spiritu meo et prophetabuntSelect Acts 2:18
19et dabo prodigia in caelo sursum et signa in terra deorsum sanguinem et ignem et vaporem fumiSelect Acts 2:19
20sol convertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et manifestusSelect Acts 2:20
21et erit omnis quicumque invocaverit nomen Domini salvus eritSelect Acts 2:21
22viri israhelitae audite verba haec Iesum Nazarenum virum adprobatum a Deo in vobis virtutibus et prodigiis et signis quae fecit per illum Deus in medio vestri sicut vos scitisSelect Acts 2:22
23hunc definito consilio et praescientia Dei traditum per manus iniquorum adfigentes interemistisSelect Acts 2:23
24quem Deus suscitavit solutis doloribus inferni iuxta quod inpossibile erat teneri illum ab eoSelect Acts 2:24
25David enim dicit in eum providebam Dominum coram me semper quoniam a dextris meis est ne commovearSelect Acts 2:25
26propter hoc laetatum est cor meum et exultavit lingua mea insuper et caro mea requiescet in speSelect Acts 2:26
27quoniam non derelinques animam meam in inferno neque dabis Sanctum tuum videre corruptionemSelect Acts 2:27
28notas fecisti mihi vias vitae replebis me iucunditate cum facie tuaSelect Acts 2:28
29viri fratres liceat audenter dicere ad vos de patriarcha David quoniam et defunctus est et sepultus est et sepulchrum eius est apud nos usque in hodiernum diemSelect Acts 2:29
30propheta igitur cum esset et sciret quia iureiurando iurasset illi Deus de fructu lumbi eius sedere super sedem eiusSelect Acts 2:30
31providens locutus est de resurrectione Christi quia neque derelictus est in inferno neque caro eius vidit corruptionemSelect Acts 2:31
32hunc Iesum resuscitavit Deus cui omnes nos testes sumusSelect Acts 2:32
33dextera igitur Dei exaltatus et promissione Spiritus Sancti accepta a Patre effudit hunc quem vos videtis et audistisSelect Acts 2:33
34non enim David ascendit in caelos dicit autem ipse dixit Dominus Domino meo sede a dextris meisSelect Acts 2:34
35donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorumSelect Acts 2:35
36certissime ergo sciat omnis domus Israhel quia et Dominum eum et Christum Deus fecit hunc Iesum quem vos crucifixistisSelect Acts 2:36
37his auditis conpuncti sunt corde et dixerunt ad Petrum et ad reliquos apostolos quid faciemus viri fratresSelect Acts 2:37
38Petrus vero ad illos paenitentiam inquit agite et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi in remissionem peccatorum vestrorum et accipietis donum Sancti SpiritusSelect Acts 2:38
39vobis enim est repromissio et filiis vestris et omnibus qui longe sunt quoscumque advocaverit Dominus Deus nosterSelect Acts 2:39
40aliis etiam verbis pluribus testificatus est et exhortabatur eos dicens salvamini a generatione ista pravaSelect Acts 2:40
41qui ergo receperunt sermonem eius baptizati sunt et adpositae sunt in illa die animae circiter tria miliaSelect Acts 2:41
42erant autem perseverantes in doctrina apostolorum et communicatione fractionis panis et orationibusSelect Acts 2:42
43fiebat autem omni animae timor multa quoque prodigia et signa per apostolos fiebant in Hierusalem et metus erat magnus in universisSelect Acts 2:43
44omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communiaSelect Acts 2:44
45possessiones et substantias vendebant et dividebant illa omnibus prout cuique opus eratSelect Acts 2:45
46cotidie quoque perdurantes unianimiter in templo et frangentes circa domos panem sumebant cibum cum exultatione et simplicitate cordisSelect Acts 2:46
47conlaudantes Deum et habentes gratiam ad omnem plebem Dominus autem augebat qui salvi fierent cotidie in id ipsumSelect Acts 2:47
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society