Acts 20
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1postquam autem cessavit tumultus vocatis Paulus discipulis et exhortatus eos valedixit et profectus est ut iret in MacedoniamSelect Acts 20:1
2cum autem perambulasset partes illas et exhortatus eos fuisset multo sermone venit ad GraeciamSelect Acts 20:2
3ubi cum fecisset menses tres factae sunt illi insidiae a Iudaeis navigaturo in Syriam habuitque consilium ut reverteretur per MacedoniamSelect Acts 20:3
4comitatus est autem eum Sopater Pyrri Beroensis Thessalonicensium vero Aristarchus et Secundus et Gaius Derbeus et Timotheus Asiani vero Tychicus et TrophimusSelect Acts 20:4
5hii cum praecessissent sustinebant nos TroadeSelect Acts 20:5
6nos vero navigavimus post dies azymorum a Philippis et venimus ad eos Troadem in diebus quinque ubi demorati sumus diebus septemSelect Acts 20:6
7in una autem sabbati cum convenissemus ad frangendum panem Paulus disputabat eis profecturus in crastinum protraxitque sermonem usque in mediam noctemSelect Acts 20:7
8erant autem lampades copiosae in cenaculo ubi eramus congregatiSelect Acts 20:8
9sedens autem quidam adulescens nomine Eutychus super fenestram cum mergeretur somno gravi disputante diu Paulo eductus somno cecidit de tertio cenaculo deorsum et sublatus est mortuusSelect Acts 20:9
10ad quem cum descendisset Paulus incubuit super eum et conplexus dixit nolite turbari anima enim ipsius in eo estSelect Acts 20:10
11ascendens autem frangensque panem et gustans satisque adlocutus usque in lucem sic profectus estSelect Acts 20:11
12adduxerunt autem puerum viventem et consolati sunt non minimeSelect Acts 20:12
13nos autem ascendentes navem enavigavimus in Asson inde suscepturi Paulum sic enim disposuerat ipse per terram iter facturusSelect Acts 20:13
14cum autem convenisset nos in Asson adsumpto eo venimus MytilenenSelect Acts 20:14
15et inde navigantes sequenti die venimus contra Chium et alia adplicuimus Samum et sequenti venimus MiletumSelect Acts 20:15
16proposuerat enim Paulus transnavigare Ephesum ne qua mora illi fieret in Asia festinabat enim si possibile sibi esset ut diem pentecosten faceret HierosolymisSelect Acts 20:16
17a Mileto autem mittens Ephesum vocavit maiores natu ecclesiaeSelect Acts 20:17
18qui cum venissent ad eum et simul essent dixit eis vos scitis a prima die qua ingressus sum in Asiam qualiter vobiscum per omne tempus fuerimSelect Acts 20:18
19serviens Domino cum omni humilitate et lacrimis et temptationibus quae mihi acciderunt ex insidiis IudaeorumSelect Acts 20:19
20quomodo nihil subtraxerim utilium quo minus adnuntiarem vobis et docerem vos publice et per domosSelect Acts 20:20
21testificans Iudaeis atque gentilibus in Deum paenitentiam et fidem in Dominum nostrum Iesum ChristumSelect Acts 20:21
22et nunc ecce alligatus ego Spiritu vado in Hierusalem quae in ea eventura sint mihi ignoransSelect Acts 20:22
23nisi quod Spiritus Sanctus per omnes civitates protestatur mihi dicens quoniam vincula et tribulationes me manentSelect Acts 20:23
24sed nihil horum vereor nec facio animam pretiosiorem quam me dummodo consummem cursum meum et ministerium quod accepi a Domino Iesu testificari evangelium gratiae DeiSelect Acts 20:24
25et nunc ecce ego scio quia amplius non videbitis faciem meam vos omnes per quos transivi praedicans regnum DeiSelect Acts 20:25
26quapropter contestor vos hodierna die quia mundus sum a sanguine omniumSelect Acts 20:26
27non enim subterfugi quo minus adnuntiarem omne consilium Dei vobisSelect Acts 20:27
28adtendite vobis et universo gregi in quo vos Spiritus Sanctus posuit episcopos regere ecclesiam Dei quam adquisivit sanguine suoSelect Acts 20:28
29ego scio quoniam intrabunt post discessionem meam lupi graves in vos non parcentes gregiSelect Acts 20:29
30et ex vobis ipsis exsurgent viri loquentes perversa ut abducant discipulos post seSelect Acts 20:30
31propter quod vigilate memoria retinentes quoniam per triennium nocte et die non cessavi cum lacrimis monens unumquemque vestrumSelect Acts 20:31
32et nunc commendo vos Deo et verbo gratiae ipsius qui potens est aedificare et dare hereditatem in sanctificatis omnibusSelect Acts 20:32
33argentum aut aurum aut vestem nullius concupiviSelect Acts 20:33
34ipsi scitis quoniam ad ea quae mihi opus erant et his qui mecum sunt ministraverunt manus istaeSelect Acts 20:34
35omnia ostendi vobis quoniam sic laborantes oportet suscipere infirmos ac meminisse verbi Domini Iesu quoniam ipse dixit beatius est magis dare quam accipereSelect Acts 20:35
36et cum haec dixisset positis genibus suis cum omnibus illis oravitSelect Acts 20:36
37magnus autem fletus factus est omnium et procumbentes super collum Pauli osculabantur eumSelect Acts 20:37
38dolentes maxime in verbo quo dixerat quoniam amplius faciem eius non essent visuri et deducebant eum ad navemSelect Acts 20:38
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society