Acts 3
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Petrus autem et Iohannes ascendebant in templum ad horam orationis nonamSelect Acts 3:1
2et quidam vir qui erat claudus ex utero matris suae baiulabatur quem ponebant cotidie ad portam templi quae dicitur Speciosa ut peteret elemosynam ab introeuntibus in templumSelect Acts 3:2
3is cum vidisset Petrum et Iohannem incipientes introire in templum rogabat ut elemosynam acciperetSelect Acts 3:3
4intuens autem in eum Petrus cum Iohanne dixit respice in nosSelect Acts 3:4
5at ille intendebat in eos sperans se aliquid accepturum ab eisSelect Acts 3:5
6Petrus autem dixit argentum et aurum non est mihi quod autem habeo hoc tibi do in nomine Iesu Christi Nazareni surge et ambulaSelect Acts 3:6
7et adprehensa ei manu dextera adlevavit eum et protinus consolidatae sunt bases eius et plantaeSelect Acts 3:7
8et exiliens stetit et ambulabat et intravit cum illis in templum ambulans et exiliens et laudans DominumSelect Acts 3:8
9et vidit omnis populus eum ambulantem et laudantem DeumSelect Acts 3:9
10cognoscebant autem illum quoniam ipse erat qui ad elemosynam sedebat ad Speciosam portam templi et impleti sunt stupore et extasi in eo quod contigerat illiSelect Acts 3:10
11cum teneret autem Petrum et Iohannem concurrit omnis populus ad eos ad porticum qui appellatur Salomonis stupentesSelect Acts 3:11
12videns autem Petrus respondit ad populum viri israhelitae quid miramini in hoc aut nos quid intuemini quasi nostra virtute aut pietate fecerimus hunc ambulareSelect Acts 3:12
13Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob Deus patrum nostrorum glorificavit Filium suum Iesum quem vos quidem tradidistis et negastis ante faciem Pilati iudicante illo dimittiSelect Acts 3:13
14vos autem sanctum et iustum negastis et petistis virum homicidam donari vobisSelect Acts 3:14
15auctorem vero vitae interfecistis quem Deus suscitavit a mortuis cuius nos testes sumusSelect Acts 3:15
16et in fide nominis eius hunc quem videtis et nostis confirmavit nomen eius et fides quae per eum est dedit integram sanitatem istam in conspectu omnium vestrumSelect Acts 3:16
17et nunc fratres scio quia per ignorantiam fecistis sicut et principes vestriSelect Acts 3:17
18Deus autem quae praenuntiavit per os omnium prophetarum pati Christum suum implevit sicSelect Acts 3:18
19paenitemini igitur et convertimini ut deleantur vestra peccataSelect Acts 3:19
20ut cum venerint tempora refrigerii a conspectu Domini et miserit eum qui praedicatus est vobis Iesum ChristumSelect Acts 3:20
21quem oportet caelum quidem suscipere usque in tempora restitutionis omnium quae locutus est Deus per os sanctorum suorum a saeculo prophetarumSelect Acts 3:21
22Moses quidem dixit quia prophetam vobis suscitabit Dominus Deus vester de fratribus vestris tamquam me ipsum audietis iuxta omnia quaecumque locutus fuerit vobisSelect Acts 3:22
23erit autem omnis anima quae non audierit prophetam illum exterminabitur de plebeSelect Acts 3:23
24et omnes prophetae a Samuhel et deinceps qui locuti sunt et adnuntiaverunt dies istosSelect Acts 3:24
25vos estis filii prophetarum et testamenti quod disposuit Deus ad patres vestros dicens ad Abraham et in semine tuo benedicentur omnes familiae terraeSelect Acts 3:25
26vobis primum Deus suscitans Filium suum misit eum benedicentem vobis ut convertat se unusquisque a nequitia suaSelect Acts 3:26
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society