Skip to content
Church.wiki
Acts

Acts 6

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1in diebus autem illis crescente numero discipulorum factus est murmur Graecorum adversus Hebraeos eo quod dispicerentur in ministerio cotidiano viduae eorumSelect Acts 6:1

2convocantes autem duodecim multitudinem discipulorum dixerunt non est aequum nos derelinquere verbum Dei et ministrare mensisSelect Acts 6:2

3considerate ergo fratres viros ex vobis boni testimonii septem plenos Spiritu et sapientia quos constituamus super hoc opusSelect Acts 6:3

4nos vero orationi et ministerio verbi instantes erimusSelect Acts 6:4

5et placuit sermo coram omni multitudine et elegerunt Stephanum virum plenum fide et Spiritu Sancto et Philippum et Prochorum et Nicanorem et Timonem et Parmenam et Nicolaum advenam AntiochenumSelect Acts 6:5

6hos statuerunt ante conspectum apostolorum et orantes inposuerunt eis manusSelect Acts 6:6

7et verbum Dei crescebat et multiplicabatur numerus discipulorum in Hierusalem valde multa etiam turba sacerdotum oboediebat fideiSelect Acts 6:7

8Stephanus autem plenus gratia et fortitudine faciebat prodigia et signa magna in populoSelect Acts 6:8

9surrexerunt autem quidam de synagoga quae appellatur Libertinorum et Cyrenensium et Alexandrinorum et eorum qui erant a Cilicia et Asia disputantes cum StephanoSelect Acts 6:9

10et non poterant resistere sapientiae et Spiritui quo loquebaturSelect Acts 6:10

11tunc submiserunt viros qui dicerent se audisse eum dicentem verba blasphemiae in Mosen et DeumSelect Acts 6:11

12commoverunt itaque plebem et seniores et scribas et concurrentes rapuerunt eum et adduxerunt in conciliumSelect Acts 6:12

13et statuerunt testes falsos dicentes homo iste non cessat loqui verba adversus locum sanctum et legemSelect Acts 6:13

14audivimus enim eum dicentem quoniam Iesus Nazarenus hic destruet locum istum et mutabit traditiones quas tradidit nobis MosesSelect Acts 6:14

15et intuentes eum omnes qui sedebant in concilio viderunt faciem eius tamquam faciem angeliSelect Acts 6:15

Next: Acts 7Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Acts

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.