Acts 7
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habentSelect Acts 7:1
2qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in CharramSelect Acts 7:2
3et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstraveroSelect Acts 7:3
4tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatisSelect Acts 7:4
5et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filiumSelect Acts 7:5
6locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentisSelect Acts 7:6
7et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco istoSelect Acts 7:7
8et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchasSelect Acts 7:8
9et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eoSelect Acts 7:9
10et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suamSelect Acts 7:10
11venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostriSelect Acts 7:11
12cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primumSelect Acts 7:12
13et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eiusSelect Acts 7:13
14mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinqueSelect Acts 7:14
15et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostriSelect Acts 7:15
16et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii SychemSelect Acts 7:16
17cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in AegyptoSelect Acts 7:17
18quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat IosephSelect Acts 7:18
19hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarenturSelect Acts 7:19
20eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris suiSelect Acts 7:20
21exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filiumSelect Acts 7:21
22et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suisSelect Acts 7:22
23cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios IsrahelSelect Acts 7:23
24et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso AegyptioSelect Acts 7:24
25existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexeruntSelect Acts 7:25
26sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrumSelect Acts 7:26
27qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nosSelect Acts 7:27
28numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri AegyptiumSelect Acts 7:28
29fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duosSelect Acts 7:29
30et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubiSelect Acts 7:30
31Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox DominiSelect Acts 7:31
32ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerareSelect Acts 7:32
33dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta estSelect Acts 7:33
34videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in AegyptumSelect Acts 7:34
35hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in ruboSelect Acts 7:35
36hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadragintaSelect Acts 7:36
37hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam meSelect Acts 7:37
38hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobisSelect Acts 7:38
39cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in AegyptumSelect Acts 7:39
40dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit eiSelect Acts 7:40
41et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarumSelect Acts 7:41
42convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus IsrahelSelect Acts 7:42
43et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans BabylonemSelect Acts 7:43
44tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam videratSelect Acts 7:44
45quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus DavidSelect Acts 7:45
46qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo IacobSelect Acts 7:46
47Salomon autem aedificavit illi domumSelect Acts 7:47
48sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicitSelect Acts 7:48
49caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae estSelect Acts 7:49
50nonne manus mea fecit haec omniaSelect Acts 7:50
51dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vosSelect Acts 7:51
52quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistisSelect Acts 7:52
53qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistisSelect Acts 7:53
54audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eumSelect Acts 7:54
55cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem DeiSelect Acts 7:55
56exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eumSelect Acts 7:56
57et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur SaulusSelect Acts 7:57
58et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meumSelect Acts 7:58
59positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eiusSelect Acts 7:59
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society