Amos 1
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Verba Amos qui fuit in pastoralibus de Thecuae quae vidit super Israhel in diebus Oziae regis Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel ante duos annos terraemotusSelect Amos 1:1
2et dixit Dominus de Sion rugiet et de Hierusalem dabit vocem suam et luxerunt speciosa pastorum et exsiccatus est vertex CarmeliSelect Amos 1:2
3haec dicit Dominus super tribus sceleribus Damasci et super quattuor non convertam eum eo quod trituraverint in plaustris ferreis GalaadSelect Amos 1:3
4et mittam ignem in domum Azahel et devorabit domos BenadadSelect Amos 1:4
5et conteram vectem Damasci et disperdam habitatorem de campo Idoli et tenentem sceptrum de domo Voluptatis et transferetur populus Syriae Cyrenen dicit DominusSelect Amos 1:5
6haec dicit Dominus super tribus sceleribus Gazae et super quattuor non convertam eum eo quod transtulerit captivitatem perfectam ut concluderet eam in IdumeaSelect Amos 1:6
7et mittam ignem in murum Gazae et devorabit aedes eiusSelect Amos 1:7
8et disperdam habitatorem de Azoto et tenentem sceptrum de Ascalone et convertam manum meam super Accaron et peribunt reliqui Philisthinorum dicit Dominus DeusSelect Amos 1:8
9haec dicit Dominus super tribus sceleribus Tyri et super quattuor non convertam eum eo quod concluserint captivitatem perfectam in Idumea et non sint recordati foederis fratrumSelect Amos 1:9
10et emittam ignem in murum Tyri et devorabit aedes eiusSelect Amos 1:10
11haec dicit Dominus super tribus sceleribus Edom et super quattuor non convertam eum eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum et violaverit misericordiam eius et tenuerit ultra furorem suum et indignationem suam servaverit usque in finemSelect Amos 1:11
12mittam ignem in Theman et devorabit aedes BosraeSelect Amos 1:12
13haec dicit Dominus super tribus sceleribus filiorum Ammon et super quattuor non convertam eum eo quod dissecuerit praegnantes Galaad ad dilatandum terminum suumSelect Amos 1:13
14et succendam ignem in muro Rabbae et devorabit aedes eius in ululatu in die belli et in turbine in die commotionisSelect Amos 1:14
15et ibit Melchom in captivitatem ipse et principes eius simul dicit DominusSelect Amos 1:15
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society