Colossians 1
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1Paulus apostolus Christi Iesu per voluntatem Dei et Timotheus fraterSelect Colossians 1:1
2his qui sunt Colossis sanctis et fidelibus fratribus in Christo Iesu gratia vobis et pax a Deo Patre nostroSelect Colossians 1:2
3gratias agimus Deo et Patri Domini nostri Iesu Christi semper pro vobis orantesSelect Colossians 1:3
4audientes fidem vestram in Christo Iesu et dilectionem quam habetis in sanctos omnesSelect Colossians 1:4
5propter spem quae reposita est vobis in caelis quam audistis in verbo veritatis evangeliiSelect Colossians 1:5
6quod pervenit ad vos sicut et in universo mundo est et fructificat et crescit sicut in vobis ex ea die qua audistis et cognovistis gratiam Dei in veritateSelect Colossians 1:6
7sicut didicistis ab Epaphra carissimo conservo nostro qui est fidelis pro vobis minister Christi IesuSelect Colossians 1:7
8qui etiam manifestavit nobis dilectionem vestram in SpirituSelect Colossians 1:8
9ideo et nos ex qua die audivimus non cessamus pro vobis orantes et postulantes ut impleamini agnitione voluntatis eius in omni sapientia et intellectu spiritaliSelect Colossians 1:9
10ut ambuletis digne Deo per omnia placentes in omni opere bono fructificantes et crescentes in scientia DeiSelect Colossians 1:10
11in omni virtute confortati secundum potentiam claritatis eius in omni patientia et longanimitate cum gaudioSelect Colossians 1:11
12gratias agentes Patri qui dignos nos fecit in partem sortis sanctorum in lumineSelect Colossians 1:12
13qui eripuit nos de potestate tenebrarum et transtulit in regnum Filii dilectionis suaeSelect Colossians 1:13
14in quo habemus redemptionem remissionem peccatorumSelect Colossians 1:14
15qui est imago Dei invisibilis primogenitus omnis creaturaeSelect Colossians 1:15
16quia in ipso condita sunt universa in caelis et in terra visibilia et invisibilia sive throni sive dominationes sive principatus sive potestates omnia per ipsum et in ipso creata suntSelect Colossians 1:16
17et ipse est ante omnes et omnia in ipso constantSelect Colossians 1:17
18et ipse est caput corporis ecclesiae qui est principium primogenitus ex mortuis ut sit in omnibus ipse primatum tenensSelect Colossians 1:18
19quia in ipso conplacuit omnem plenitudinem habitareSelect Colossians 1:19
20et per eum reconciliare omnia in ipsum pacificans per sanguinem crucis eius sive quae in terris sive quae in caelis suntSelect Colossians 1:20
21et vos cum essetis aliquando alienati et inimici sensu in operibus malisSelect Colossians 1:21
22nunc autem reconciliavit in corpore carnis eius per mortem exhibere vos sanctos et inmaculatos et inreprehensibiles coram ipsoSelect Colossians 1:22
23si tamen permanetis in fide fundati et stabiles et inmobiles ab spe evangelii quod audistis quod praedicatum est in universa creatura quae sub caelo est cuius factus sum ego Paulus ministerSelect Colossians 1:23
24qui nunc gaudeo in passionibus pro vobis et adimpleo ea quae desunt passionum Christi in carne mea pro corpore eius quod est ecclesiaSelect Colossians 1:24
25cuius factus sum ego minister secundum dispensationem Dei quae data est mihi in vos ut impleam verbum DeiSelect Colossians 1:25
26mysterium quod absconditum fuit a saeculis et generationibus nunc autem manifestatum est sanctis eiusSelect Colossians 1:26
27quibus voluit Deus notas facere divitias gloriae sacramenti huius in gentibus quod est Christus in vobis spes gloriaeSelect Colossians 1:27
28quem nos adnuntiamus corripientes omnem hominem et docentes omnem hominem in omni sapientia ut exhibeamus omnem hominem perfectum in Christo IesuSelect Colossians 1:28
29in quo et laboro certando secundum operationem eius quam operatur in me in virtuteSelect Colossians 1:29
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation