Skip to content
Church.wiki
Colossians

Colossians 3

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1igitur si conresurrexistis Christo quae sursum sunt quaerite ubi Christus est in dextera Dei sedensSelect Colossians 3:1

2quae sursum sunt sapite non quae supra terramSelect Colossians 3:2

3mortui enim estis et vita vestra abscondita est cum Christo in DeoSelect Colossians 3:3

4cum Christus apparuerit vita vestra tunc et vos apparebitis cum ipso in gloriaSelect Colossians 3:4

5mortificate ergo membra vestra quae sunt super terram fornicationem inmunditiam libidinem concupiscentiam malam et avaritiam quae est simulacrorum servitusSelect Colossians 3:5

6propter quae venit ira Dei super filios incredulitatisSelect Colossians 3:6

7in quibus et vos ambulastis aliquando cum viveretis in illisSelect Colossians 3:7

8nunc autem deponite et vos omnia iram indignationem malitiam blasphemiam turpem sermonem de ore vestroSelect Colossians 3:8

9nolite mentiri invicem expoliantes vos veterem hominem cum actibus eiusSelect Colossians 3:9

10et induentes novum eum qui renovatur in agnitionem secundum imaginem eius qui creavit eumSelect Colossians 3:10

11ubi non est gentilis et Iudaeus circumcisio et praeputium barbarus et Scytha servus et liber sed omnia et in omnibus ChristusSelect Colossians 3:11

12induite vos ergo sicut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiae benignitatem humilitatem modestiam patientiamSelect Colossians 3:12

13subportantes invicem et donantes vobis ipsis si quis adversus aliquem habet querellam sicut et Dominus donavit vobis ita et vosSelect Colossians 3:13

14super omnia autem haec caritatem quod est vinculum perfectionisSelect Colossians 3:14

15et pax Christi exultet in cordibus vestris in qua et vocati estis in uno corpore et grati estoteSelect Colossians 3:15

16verbum Christi habitet in vobis abundanter in omni sapientia docentes et commonentes vosmet ipsos psalmis hymnis canticis spiritalibus in gratia cantantes in cordibus vestris DeoSelect Colossians 3:16

17omne quodcumque facitis in verbo aut in opere omnia in nomine Domini Iesu gratias agentes Deo et Patri per ipsumSelect Colossians 3:17

18mulieres subditae estote viris sicut oportet in DominoSelect Colossians 3:18

19viri diligite uxores et nolite amari esse ad illasSelect Colossians 3:19

20filii oboedite parentibus per omnia hoc enim placitum est in DominoSelect Colossians 3:20

21patres nolite ad indignationem provocare filios vestros ut non pusillo animo fiantSelect Colossians 3:21

22servi oboedite per omnia dominis carnalibus non ad oculum servientes quasi hominibus placentes sed in simplicitate cordis timentes DominumSelect Colossians 3:22

23quodcumque facitis ex animo operamini sicut Domino et non hominibusSelect Colossians 3:23

24scientes quod a Domino accipietis retributionem hereditatis Domino Christo serviteSelect Colossians 3:24

25qui enim iniuriam facit recipiet id quod inique gessit et non est personarum acceptioSelect Colossians 3:25

Next: Colossians 4Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Colossians

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.