Deuteronomy 1
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1Haec sunt verba quae locutus est Moses ad omnem Israhel trans Iordanem in solitudine campestri contra mare Rubrum inter Pharan et Thophel et Laban et Aseroth ubi auri est plurimumSelect Deuteronomy 1:1
2undecim diebus de Horeb per viam montis Seir usque CadesbarneSelect Deuteronomy 1:2
3quadragesimo anno undecimo mense prima die mensis locutus est Moses ad filios Israhel omnia quae praeceperat illi Dominus ut diceret eisSelect Deuteronomy 1:3
4postquam percussit Seon regem Amorreorum qui habitavit in Esebon et Og regem Basan qui mansit in Aseroth et in EdraiSelect Deuteronomy 1:4
5trans Iordanem in terra Moab coepitque Moses explanare legem et dicereSelect Deuteronomy 1:5
6Dominus Deus noster locutus est ad nos in Horeb dicens sufficit vobis quod in hoc monte mansistisSelect Deuteronomy 1:6
7revertimini et venite ad montem Amorreorum et ad cetera quae ei proxima sunt campestria atque montana et humiliora loca contra meridiem et iuxta litus maris terram Chananeorum et Libani usque ad flumen magnum EufratenSelect Deuteronomy 1:7
8en inquit tradidi vobis ingredimini et possidete eam super qua iuravit Dominus patribus vestris Abraham et Isaac et Iacob ut daret illam eis et semini eorum post eosSelect Deuteronomy 1:8
9dixique vobis illo in temporeSelect Deuteronomy 1:9
10non possum solus sustinere vos quia Dominus Deus vester multiplicavit vos et estis hodie sicut stellae caeli plurimaeSelect Deuteronomy 1:10
11Dominus Deus patrum vestrorum addat ad hunc numerum multa milia et benedicat vobis sicut locutus estSelect Deuteronomy 1:11
12non valeo solus vestra negotia sustinere et pondus ac iurgiaSelect Deuteronomy 1:12
13date e vobis viros sapientes et gnaros et quorum conversatio sit probata in tribubus vestris ut ponam eos vobis principesSelect Deuteronomy 1:13
14tunc respondistis mihi bona res est quam vis facereSelect Deuteronomy 1:14
15tulique de tribubus vestris viros sapientes et nobiles et constitui eos principes tribunos et centuriones et quinquagenarios ac decanos qui docerent vos singulaSelect Deuteronomy 1:15
16praecepique eis dicens audite illos et quod iustum est iudicate sive civis sit ille sive peregrinusSelect Deuteronomy 1:16
17nulla erit distantia personarum ita parvum audietis ut magnum nec accipietis cuiusquam personam quia Dei iudicium est quod si difficile vobis aliquid visum fuerit referte ad me et ego audiamSelect Deuteronomy 1:17
18praecepique omnia quae facere deberetisSelect Deuteronomy 1:18
19profecti autem de Horeb transivimus per heremum terribilem et maximam quam vidistis per viam montis Amorrei sicut praeceperat Dominus Deus noster nobis cumque venissemus in CadesbarneSelect Deuteronomy 1:19
20dixi vobis venistis ad montem Amorrei quem Dominus Deus noster daturus est nobisSelect Deuteronomy 1:20
21vide terram quam Dominus Deus tuus dat tibi ascende et posside eam sicut locutus est Dominus Deus patribus tuis noli metuere nec quicquam paveasSelect Deuteronomy 1:21
22et accessistis ad me omnes atque dixistis mittamus viros qui considerent terram et renuntient per quod iter debeamus ascendere et ad quas pergere civitatesSelect Deuteronomy 1:22
23cumque mihi sermo placuisset misi e vobis duodecim viros singulos de tribubus suisSelect Deuteronomy 1:23
24qui cum perrexissent et ascendissent in montana venerunt usque ad vallem Botri et considerata terraSelect Deuteronomy 1:24
25sumentes de fructibus eius ut ostenderent ubertatem adtulerunt ad nos atque dixerunt bona est terra quam Dominus Deus noster daturus est nobisSelect Deuteronomy 1:25
26et noluistis ascendere sed increduli ad sermonem Domini Dei nostriSelect Deuteronomy 1:26
27murmurati estis in tabernaculis vestris atque dixistis odit nos Dominus et idcirco eduxit nos de terra Aegypti ut traderet in manu Amorrei atque deleretSelect Deuteronomy 1:27
28quo ascendemus nuntii terruerunt cor nostrum dicentes maxima multitudo est et nobis in statura procerior urbes magnae et ad caelum usque munitae filios Enacim vidimus ibiSelect Deuteronomy 1:28
29et dixi vobis nolite metuere nec timeatis eosSelect Deuteronomy 1:29
30Dominus Deus qui ductor est vester pro vobis ipse pugnabit sicut fecit in Aegypto videntibus cunctisSelect Deuteronomy 1:30
31et in solitudine ipse vidisti portavit te Dominus Deus tuus ut solet homo gestare parvulum filium suum in omni via per quam ambulasti donec veniretis ad locum istumSelect Deuteronomy 1:31
32et nec sic quidem credidistis Domino Deo vestroSelect Deuteronomy 1:32
33qui praecessit vos in via et metatus est locum in quo tentoria figere deberetis nocte ostendens vobis iter per ignem et die per columnam nubisSelect Deuteronomy 1:33
34cumque audisset Dominus vocem sermonum vestrorum iratus iuravit et aitSelect Deuteronomy 1:34
35non videbit quispiam de hominibus generationis huius pessimae terram bonam quam sub iuramento pollicitus sum patribus vestrisSelect Deuteronomy 1:35
36praeter Chaleb filium Iepphonne ipse enim videbit eam et ipsi dabo terram quam calcavit et filiis eius quia secutus est DominumSelect Deuteronomy 1:36
37nec miranda indignatio in populum cum mihi quoque iratus Dominus propter vos dixerit nec tu ingredieris illucSelect Deuteronomy 1:37
38sed Iosue filius Nun minister tuus ipse intrabit pro te hunc exhortare et robora et ipse terram sorte dividat IsraheliSelect Deuteronomy 1:38
39parvuli vestri de quibus dixistis quod captivi ducerentur et filii qui hodie boni ac mali ignorant distantiam ipsi ingredientur et ipsis dabo terram et possidebunt eamSelect Deuteronomy 1:39
40vos autem revertimini et abite in solitudinem per viam maris RubriSelect Deuteronomy 1:40
41et respondistis mihi peccavimus Domino ascendemus atque pugnabimus sicut praecepit Dominus Deus noster cumque instructi armis pergeretis in montemSelect Deuteronomy 1:41
42ait mihi Dominus dic ad eos nolite ascendere neque pugnetis non enim sum vobiscum ne cadatis coram inimicis vestrisSelect Deuteronomy 1:42
43locutus sum et non audistis sed adversantes imperio Domini et tumentes superbia ascendistis in montemSelect Deuteronomy 1:43
44itaque egressus Amorreus qui habitabat in montibus et obviam veniens persecutus est vos sicut solent apes persequi et cecidit de Seir usque HormaSelect Deuteronomy 1:44
45cumque reversi ploraretis coram Domino non audivit vos nec voci vestrae voluit adquiescereSelect Deuteronomy 1:45
46sedistis ergo in Cadesbarne multo temporeSelect Deuteronomy 1:46
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society