Deuteronomy 12
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1haec sunt praecepta atque iudicia quae facere debetis in terra quam Dominus Deus patrum tuorum daturus est tibi ut possideas eam cunctis diebus quibus super humum gradierisSelect Deuteronomy 12:1
2subvertite omnia loca in quibus coluerunt gentes quas possessuri estis deos suos super montes excelsos et colles et subter omne lignum frondosumSelect Deuteronomy 12:2
3dissipate aras earum et confringite statuas lucos igne conburite et idola comminuite disperdite nomina eorum de locis illisSelect Deuteronomy 12:3
4non facietis ita Domino Deo vestroSelect Deuteronomy 12:4
5sed ad locum quem elegerit Dominus Deus vester de cunctis tribubus vestris ut ponat nomen suum ibi et habitet in eo venietisSelect Deuteronomy 12:5
6et offeretis in illo loco holocausta et victimas vestras decimas et primitias manuum vestrarum et vota atque donaria primogenita boum et oviumSelect Deuteronomy 12:6
7et comedetis ibi in conspectu Domini Dei vestri ac laetabimini in cunctis ad quae miseritis manum vos et domus vestrae in quibus benedixerit vobis Dominus Deus vesterSelect Deuteronomy 12:7
8non facietis ibi quae nos hic facimus hodie singuli quod sibi rectum videturSelect Deuteronomy 12:8
9neque enim usque in praesens tempus venistis ad requiem et possessionem quam Dominus Deus daturus est vobisSelect Deuteronomy 12:9
10transibitis Iordanem et habitabitis in terram quam Dominus Deus vester daturus est vobis ut requiescatis a cunctis hostibus per circuitum et absque ullo timore habitetisSelect Deuteronomy 12:10
11in loco quem elegerit Dominus Deus vester ut sit nomen eius in eo illuc omnia quae praecipio conferetis holocausta et hostias ac decimas et primitias manuum vestrarum et quicquid praecipuum est in muneribus quae vovistis DominoSelect Deuteronomy 12:11
12ibi epulabimini coram Domino Deo vestro vos filii ac filiae vestrae famuli et famulae atque Levites qui in vestris urbibus commorantur neque enim habet aliam partem et possessionem inter vosSelect Deuteronomy 12:12
13cave ne offeras holocausta tua in omni loco quem viderisSelect Deuteronomy 12:13
14sed in eo quem elegerit Dominus in una tribuum tuarum offeres hostias et facies quaecumque praecipio tibiSelect Deuteronomy 12:14
15sin autem comedere volueris et te esus carnium delectarit occide et comede iuxta benedictionem Domini Dei tui quam dedit tibi in urbibus tuis sive inmundum fuerit hoc est maculatum et debile sive mundum hoc est integrum et sine macula quod offerri licet sicut capream et cervum comedesSelect Deuteronomy 12:15
16absque esu dumtaxat sanguinis quod super terram quasi aquam effundesSelect Deuteronomy 12:16
17non poteris comedere in oppidis tuis decimam frumenti et vini et olei tui primogenita armentorum et pecorum et omnia quae voveris et sponte offerre volueris et primitias manuum tuarumSelect Deuteronomy 12:17
18sed coram Domino Deo tuo comedes ea in loco quem elegerit Dominus Deus tuus tu et filius tuus ac filia servus et famula atque Levites qui manet in urbibus tuis et laetaberis et reficieris coram Domino Deo tuo in cunctis ad quae extenderis manum tuamSelect Deuteronomy 12:18
19cave ne derelinquas Leviten omni tempore quo versaris in terraSelect Deuteronomy 12:19
20quando dilataverit Dominus Deus tuus terminos tuos sicut locutus est tibi et volueris vesci carnibus quas desiderat anima tuaSelect Deuteronomy 12:20
21locus autem quem elegerit Dominus Deus tuus ut sit nomen eius ibi si procul fuerit occides de armentis et pecoribus quae habueris sicut praecepi tibi et comedes in oppidis tuis ut tibi placetSelect Deuteronomy 12:21
22sicut comeditur caprea et cervus ita vesceris eis et mundus et inmundus in commune vescenturSelect Deuteronomy 12:22
23hoc solum cave ne sanguinem comedas sanguis enim eorum pro anima est et idcirco non debes animam comedere cum carnibusSelect Deuteronomy 12:23
24sed super terram fundes quasi aquamSelect Deuteronomy 12:24
25ut sit tibi bene et filiis tuis post te cum feceris quod placet in conspectu DominiSelect Deuteronomy 12:25
26quae autem sanctificaveris et voveris Domino tolles et venies ad locum quem elegerit DominusSelect Deuteronomy 12:26
27et offeres oblationes tuas carnem et sanguinem super altare Domini Dei tui sanguinem hostiarum fundes in altari carnibus autem ipse vescerisSelect Deuteronomy 12:27
28observa et audi omnia quae ego praecipio tibi ut bene sit tibi et filiis tuis post te in sempiternum cum feceris quod bonum est et placitum in conspectu Domini Dei tuiSelect Deuteronomy 12:28
29quando disperderit Dominus Deus tuus ante faciem tuam gentes ad quas ingredieris possidendas et possederis eas atque habitaveris in terra earumSelect Deuteronomy 12:29
30cave ne imiteris eas postquam te fuerint introeunte subversae et requiras caerimonias earum dicens sicut coluerunt gentes istae deos suos ita et ego colamSelect Deuteronomy 12:30
31non facies similiter Domino Deo tuo omnes enim abominationes quas aversatur Dominus fecerunt diis suis offerentes filios et filias et conburentes igneSelect Deuteronomy 12:31
32quod praecipio tibi hoc tantum facito Domino nec addas quicquam nec minuasSelect Deuteronomy 12:32
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society