Skip to content
Church.wiki
Deuteronomy

Deuteronomy 2

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1profectique inde venimus in solitudinem quae ducit ad mare Rubrum sicut mihi dixerat Dominus et circumivimus montem Seir longo temporeSelect Deuteronomy 2:1

2dixitque Dominus ad meSelect Deuteronomy 2:2

3sufficit vobis circumire montem istum ite contra aquilonemSelect Deuteronomy 2:3

4et populo praecipe dicens transibitis per terminos fratrum vestrorum filiorum Esau qui habitant in Seir et timebunt vosSelect Deuteronomy 2:4

5videte ergo diligenter ne moveamini contra eos neque enim dabo vobis de terra eorum quantum potest unius pedis calcare vestigium quia in possessionem Esau dedi montem SeirSelect Deuteronomy 2:5

6cibos emetis ab eis pecunia et comedetis aquam emptam haurietis et bibetisSelect Deuteronomy 2:6

7Dominus Deus tuus benedixit tibi in omni opere manuum tuarum novit iter tuum quomodo transieris solitudinem hanc magnam per quadraginta annos habitans tecum Dominus Deus tuus et nihil tibi defuitSelect Deuteronomy 2:7

8cumque transissemus fratres nostros filios Esau qui habitabant in Seir per viam campestrem de Helath et de Asiongaber venimus ad iter quod ducit in desertum MoabSelect Deuteronomy 2:8

9dixitque Dominus ad me non pugnes contra Moabitas nec ineas adversum eos proelium non enim dabo tibi quicquam de terra eorum quia filiis Loth tradidi Ar in possessionemSelect Deuteronomy 2:9

10Emim primi fuerunt habitatores eius populus magnus et validus et tam excelsus ut de Enacim stirpeSelect Deuteronomy 2:10

11quasi gigantes crederentur et essent similes filiorum Enacim denique Moabitae appellant eos EmimSelect Deuteronomy 2:11

12in Seir autem prius habitaverunt Horim quibus expulsis atque deletis habitaverunt filii Esau sicut fecit Israhel in terra possessionis suae quam dedit ei DominusSelect Deuteronomy 2:12

13surgentes ergo ut transiremus torrentem Zared venimus ad eumSelect Deuteronomy 2:13

14tempus autem quo ambulavimus de Cadesbarne usque ad transitum torrentis Zared triginta octo annorum fuit donec consumeretur omnis generatio hominum bellatorum de castris sicut iuraverat DominusSelect Deuteronomy 2:14

15cuius manus fuit adversum eos ut interirent de castrorum medioSelect Deuteronomy 2:15

16postquam autem universi ceciderunt pugnatoresSelect Deuteronomy 2:16

17locutus est Dominus ad me dicensSelect Deuteronomy 2:17

18tu transibis hodie terminos Moab urbem nomine ArSelect Deuteronomy 2:18

19et accedens in vicina filiorum Ammon cave ne pugnes contra eos nec movearis ad proelium non enim dabo tibi de terra filiorum Ammon quia filiis Loth dedi eam in possessionemSelect Deuteronomy 2:19

20terra gigantum reputata est et in ipsa olim habitaverunt gigantes quos Ammanitae vocant ZomzommimSelect Deuteronomy 2:20

21populus magnus et multus et procerae longitudinis sicut Enacim quos delevit Dominus a facie eorum et fecit illos habitare pro eisSelect Deuteronomy 2:21

22sicut fecerat filiis Esau qui habitant in Seir delens Horreos et terram eorum illis tradens quam possident usque in praesensSelect Deuteronomy 2:22

23Eveos quoque qui habitabant in Aserim usque Gazam Cappadoces expulerunt qui egressi de Cappadocia deleverunt eos et habitaverunt pro illisSelect Deuteronomy 2:23

24surgite et transite torrentem Arnon ecce tradidi in manu tua Seon regem Esebon Amorreum et terram eius incipe possidere et committe adversum eum proeliumSelect Deuteronomy 2:24

25hodie incipiam mittere terrorem atque formidinem tuam in populos qui habitant sub omni caelo ut audito nomine tuo paveant et in morem parturientium contremescant et dolore teneanturSelect Deuteronomy 2:25

26misi ergo nuntios de solitudine Cademoth ad Seon regem Esebon verbis pacificis dicensSelect Deuteronomy 2:26

27transibimus per terram tuam publica gradiemur via non declinabimus neque ad dextram neque ad sinistramSelect Deuteronomy 2:27

28alimenta pretio vende nobis ut vescamur aquam pecunia tribue et sic bibemus tantum est ut nobis concedas transitumSelect Deuteronomy 2:28

29sicut fecerunt filii Esau qui habitant in Seir et Moabitae qui morantur in Ar donec veniamus ad Iordanem et transeamus in terram quam Dominus Deus noster daturus est nobisSelect Deuteronomy 2:29

30noluitque Seon rex Esebon dare nobis transitum quia induraverat Dominus Deus tuus spiritum eius et obfirmaverat cor illius ut traderetur in manus tuas sicut nunc videsSelect Deuteronomy 2:30

31dixitque Dominus ad me ecce coepi tradere tibi Seon et terram eius incipe possidere eamSelect Deuteronomy 2:31

32egressusque est Seon obviam nobis cum omni populo suo ad proelium in IesaSelect Deuteronomy 2:32

33et tradidit eum Dominus Deus noster nobis percussimusque eum cum filiis et omni populo suoSelect Deuteronomy 2:33

34cunctasque urbes in tempore illo cepimus interfectis habitatoribus earum viris ac mulieribus et parvulis non reliquimus in eis quicquamSelect Deuteronomy 2:34

35absque iumentis quae in partem venere praedantium et spoliis urbium quas cepimusSelect Deuteronomy 2:35

36ab Aroer quae est super ripam torrentis Arnon oppido quod in valle situm est usque Galaad non fuit vicus et civitas quae nostras effugeret manus omnes tradidit Dominus Deus noster nobisSelect Deuteronomy 2:36

37absque terra filiorum Ammon ad quam non accessimus et cunctis quae adiacent torrenti Ieboc et urbibus montanis universisque locis a quibus nos prohibuit Dominus Deus nosterSelect Deuteronomy 2:37

Next: Deuteronomy 3Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Deuteronomy

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.