Skip to content
Church.wiki
Deuteronomy

Deuteronomy 22

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1non videbis bovem fratris tui aut ovem errantem et praeteribis sed reduces fratri tuoSelect Deuteronomy 22:1

2etiam si non est propinquus tuus frater nec nosti eum duces in domum tuam et erunt apud te quamdiu quaerat ea frater tuus et recipiatSelect Deuteronomy 22:2

3similiter facies de asino et de vestimento et de omni re fratris tui quae perierit si inveneris eam ne neglegas quasi alienamSelect Deuteronomy 22:3

4si videris asinum fratris tui aut bovem cecidisse in via non despicies sed sublevabis cum eoSelect Deuteronomy 22:4

5non induetur mulier veste virili nec vir utetur veste feminea abominabilis enim apud Deum est qui facit haecSelect Deuteronomy 22:5

6si ambulans per viam in arbore vel in terra nidum avis inveneris et matrem pullis vel ovis desuper incubantem non tenebis eam cum filiisSelect Deuteronomy 22:6

7sed abire patieris captos tenens filios ut bene sit tibi et longo vivas temporeSelect Deuteronomy 22:7

8cum aedificaveris domum novam facies murum tecti per circuitum ne effundatur sanguis in domo tua et sis reus labente alio et in praeceps ruenteSelect Deuteronomy 22:8

9non seres vineam tuam altero semine ne et sementis quam sevisti et quae nascuntur ex vinea pariter sanctificenturSelect Deuteronomy 22:9

10non arabis in bove simul et asinoSelect Deuteronomy 22:10

11non indueris vestimento quod ex lana linoque contextum estSelect Deuteronomy 22:11

12funiculos in fimbriis facies per quattuor angulos pallii tui quo operierisSelect Deuteronomy 22:12

13si duxerit vir uxorem et postea eam odio habueritSelect Deuteronomy 22:13

14quaesieritque occasiones quibus dimittat eam obiciens ei nomen pessimum et dixerit uxorem hanc accepi et ingressus ad eam non inveni virginemSelect Deuteronomy 22:14

15tollent eam pater et mater eius et ferent secum signa virginitatis eius ad seniores urbis qui in porta suntSelect Deuteronomy 22:15

16et dicet pater filiam meam dedi huic uxorem quam quia oditSelect Deuteronomy 22:16

17inponet ei nomen pessimum ut dicat non inveni filiam tuam virginem et ecce haec sunt signa virginitatis filiae meae expandent vestimentum coram senibus civitatisSelect Deuteronomy 22:17

18adprehendentque senes urbis illius virum et verberabunt illumSelect Deuteronomy 22:18

19condemnantes insuper centum siclis argenti quos dabit patri puellae quoniam diffamavit nomen pessimum super virginem Israhel habebitque eam uxorem et non poterit dimittere omni tempore vitae suaeSelect Deuteronomy 22:19

20quod si verum est quod obicit et non est in puella inventa virginitasSelect Deuteronomy 22:20

21eicient eam extra fores domus patris sui et lapidibus obruent viri civitatis eius et morietur quoniam fecit nefas in Israhel ut fornicaretur in domo patris sui et auferes malum de medio tuiSelect Deuteronomy 22:21

22si dormierit vir cum uxore alterius uterque morientur id est adulter et adultera et auferes malum de IsrahelSelect Deuteronomy 22:22

23si puellam virginem desponderit vir et invenerit eam aliquis in civitate et concubuerit cum illaSelect Deuteronomy 22:23

24educes utrumque ad portam civitatis illius et lapidibus obruentur puella quia non clamavit cum esset in civitate vir quia humiliavit uxorem proximi sui et auferes malum de medio tuiSelect Deuteronomy 22:24

25sin autem in agro reppererit vir puellam quae desponsata est et adprehendens concubuerit cum illa ipse morietur solusSelect Deuteronomy 22:25

26puella nihil patietur nec est rea mortis quoniam sicut latro consurgit contra fratrem suum et occidit animam eius ita et puella perpessa estSelect Deuteronomy 22:26

27sola erat in agro clamavit et nullus adfuit qui liberaret eamSelect Deuteronomy 22:27

28si invenerit vir puellam virginem quae non habet sponsum et adprehendens concubuerit cum ea et res ad iudicium veneritSelect Deuteronomy 22:28

29dabit qui dormivit cum ea patri puellae quinquaginta siclos argenti et habebit eam uxorem quia humiliavit illam non poterit dimittere cunctis diebus vitae suaeSelect Deuteronomy 22:29

30non accipiet homo uxorem patris sui nec revelabit operimentum eiusSelect Deuteronomy 22:30

Next: Deuteronomy 23Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Deuteronomy

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.