Deuteronomy 24
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1si acceperit homo uxorem et habuerit eam et non invenerit gratiam ante oculos eius propter aliquam foeditatem scribet libellum repudii et dabit in manu illius et dimittet eam de domo suaSelect Deuteronomy 24:1
2cumque egressa alterum maritum duxeritSelect Deuteronomy 24:2
3et ille quoque oderit eam dederitque ei libellum repudii et dimiserit de domo sua vel certe mortuus fueritSelect Deuteronomy 24:3
4non poterit prior maritus recipere eam in uxorem quia polluta est et abominabilis facta est coram Domino ne peccare facias terram tuam quam Dominus Deus tuus tibi tradiderit possidendamSelect Deuteronomy 24:4
5cum acceperit homo nuper uxorem non procedet ad bellum nec ei quippiam necessitatis iniungetur publicae sed vacabit absque culpa domui suae ut uno anno laetetur cum uxore suaSelect Deuteronomy 24:5
6non accipies loco pignoris inferiorem et superiorem molam quia animam suam adposuit tibiSelect Deuteronomy 24:6
7si deprehensus fuerit homo sollicitans fratrem suum de filiis Israhel et vendito eo accipiens pretium interficietur et auferes malum de medio tuiSelect Deuteronomy 24:7
8observa diligenter ne incurras in plagam leprae sed facies quaecumque docuerint te sacerdotes levitici generis iuxta id quod praecepi eis et imple solliciteSelect Deuteronomy 24:8
9mementote quae fecerit Dominus Deus vester Mariae in via cum egrederemini de AegyptoSelect Deuteronomy 24:9
10cum repetes a proximo tuo rem aliquam quam debet tibi non ingredieris domum eius ut pignus auferasSelect Deuteronomy 24:10
11sed stabis foris et ille tibi proferet quod habueritSelect Deuteronomy 24:11
12sin autem pauper est non pernoctabit apud te pignusSelect Deuteronomy 24:12
13sed statim reddes ei ante solis occasum ut dormiens in vestimento suo benedicat tibi et habeas iustitiam coram Domino Deo tuoSelect Deuteronomy 24:13
14non negabis mercedem indigentis et pauperis fratris tui sive advenae qui tecum moratur in terra et intra portas tuas estSelect Deuteronomy 24:14
15sed eadem die reddes ei pretium laboris sui ante solis occasum quia pauper est et ex eo sustentat animam suam ne clamet contra te ad Dominum et reputetur tibi in peccatumSelect Deuteronomy 24:15
16non occidentur patres pro filiis nec filii pro patribus sed unusquisque pro suo peccato morieturSelect Deuteronomy 24:16
17non pervertes iudicium advenae et pupilli nec auferes pignoris loco viduae vestimentumSelect Deuteronomy 24:17
18memento quod servieris in Aegypto et eruerit te Dominus Deus tuus inde idcirco praecipio tibi ut facias hanc remSelect Deuteronomy 24:18
19quando messueris segetem in agro tuo et oblitus manipulum reliqueris non reverteris ut tollas eum sed advenam et pupillum et viduam auferre patieris ut benedicat tibi Dominus Deus tuus in omni opere manuum tuarumSelect Deuteronomy 24:19
20si fruges colliges olivarum quicquid remanserit in arboribus non reverteris ut colligas sed relinques advenae pupillo ac viduaeSelect Deuteronomy 24:20
21si vindemiaveris vineam tuam non colliges remanentes racemos sed cedent in usus advenae pupilli ac viduaeSelect Deuteronomy 24:21
22memento quod et tu servieris in Aegypto et idcirco praecipiam tibi ut facias hanc remSelect Deuteronomy 24:22
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society