Skip to content
Church.wiki
Deuteronomy

Deuteronomy 25

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1si fuerit causa inter aliquos et interpellaverint iudices quem iustum esse perspexerint illi iustitiae palmam dabunt quem impium condemnabunt impietatisSelect Deuteronomy 25:1

2sin autem eum qui peccavit dignum viderint plagis prosternent et coram se facient verberari pro mensura peccati erit et plagarum modusSelect Deuteronomy 25:2

3ita dumtaxat ut quadragenarium numerum non excedant ne foede laceratus ante oculos tuos abeat frater tuusSelect Deuteronomy 25:3

4non ligabis os bovis terentis in area fruges tuasSelect Deuteronomy 25:4

5quando habitaverint fratres simul et unus ex eis absque liberis mortuus fuerit uxor defuncti non nubet alteri sed accipiet eam frater eius et suscitabit semen fratris suiSelect Deuteronomy 25:5

6et primogenitum ex ea filium nomine illius appellabit ut non deleatur nomen eius ex IsrahelSelect Deuteronomy 25:6

7sin autem noluerit accipere uxorem fratris sui quae ei lege debetur perget mulier ad portam civitatis et interpellabit maiores natu dicetque non vult frater viri mei suscitare nomen fratris sui in Israhel nec me in coniugium sumereSelect Deuteronomy 25:7

8statimque accersiri eum facient et interrogabunt si responderit nolo eam uxorem accipereSelect Deuteronomy 25:8

9accedet mulier ad eum coram senioribus et tollet calciamentum de pede eius spuetque in faciem illius et dicet sic fit homini qui non aedificat domum fratris suiSelect Deuteronomy 25:9

10et vocabitur nomen illius in Israhel domus DisculciatiSelect Deuteronomy 25:10

11si habuerint inter se iurgium viri et unus contra alterum rixari coeperit volensque uxor alterius eruere virum suum de manu fortioris miserit manum et adprehenderit verenda eiusSelect Deuteronomy 25:11

12abscides manum illius nec flecteris super eam ulla misericordiaSelect Deuteronomy 25:12

13non habebis in sacculo diversa pondera maius et minusSelect Deuteronomy 25:13

14nec erit in domo tua modius maior et minorSelect Deuteronomy 25:14

15pondus habebis iustum et verum et modius aequalis et verus erit tibi ut multo vivas tempore super terram quam Dominus Deus tuus dederit tibiSelect Deuteronomy 25:15

16abominatur enim Dominus eum qui facit haec et aversatur omnem iniustitiamSelect Deuteronomy 25:16

17memento quae fecerit tibi Amalech in via quando egrediebaris ex AegyptoSelect Deuteronomy 25:17

18quomodo occurrerit tibi et extremos agminis tui qui lassi residebant ceciderit quando tu eras fame et labore confectus et non timuerit DeumSelect Deuteronomy 25:18

19cum ergo Dominus Deus tuus dederit tibi requiem et subiecerit cunctas per circuitum nationes in terra quam tibi pollicitus est delebis nomen eius sub caelo cave ne obliviscarisSelect Deuteronomy 25:19

Next: Deuteronomy 26Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Deuteronomy

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.