Skip to content
Church.wiki
Deuteronomy

Deuteronomy 5

Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL
Start reading

1vocavitque Moses omnem Israhelem et dixit ad eum audi Israhel caerimonias atque iudicia quae ego loquor in auribus vestris hodie discite ea et opere conpleteSelect Deuteronomy 5:1

2Dominus Deus noster pepigit nobiscum foedus in HorebSelect Deuteronomy 5:2

3non cum patribus nostris iniit pactum sed nobiscum qui inpraesentiarum sumus et vivimusSelect Deuteronomy 5:3

4facie ad faciem locutus est nobis in monte de medio ignisSelect Deuteronomy 5:4

5ego sequester et medius fui inter Dominum et vos in tempore illo ut adnuntiarem vobis verba eius timuistis enim ignem et non ascendistis in montem et aitSelect Deuteronomy 5:5

6ego Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutisSelect Deuteronomy 5:6

7non habebis deos alienos in conspectu meoSelect Deuteronomy 5:7

8non facies tibi sculptile nec similitudinem omnium quae in caelo sunt desuper et quae in terra deorsum et quae versantur in aquis sub terraSelect Deuteronomy 5:8

9non adorabis ea et non coles ego enim sum Dominus Deus tuus Deus aemulator reddens iniquitatem patrum super filios in tertiam et quartam generationem his qui oderunt meSelect Deuteronomy 5:9

10et faciens misericordiam in multa milia diligentibus me et custodientibus praecepta meaSelect Deuteronomy 5:10

11non usurpabis nomen Domini Dei tui frustra quia non erit inpunitus qui super re vana nomen eius adsumpseritSelect Deuteronomy 5:11

12observa diem sabbati ut sanctifices eum sicut praecepit tibi Dominus Deus tuusSelect Deuteronomy 5:12

13sex diebus operaberis et facies omnia opera tuaSelect Deuteronomy 5:13

14septimus dies sabbati est id est requies Domini Dei tui non facies in eo quicquam operis tu et filius tuus et filia servus et ancilla et bos et asinus et omne iumentum tuum et peregrinus qui est intra portas tuas ut requiescat servus et ancilla tua sicut et tuSelect Deuteronomy 5:14

15memento quod et ipse servieris in Aegypto et eduxerit te inde Dominus Deus tuus in manu forti et brachio extento idcirco praecepit tibi ut observares diem sabbatiSelect Deuteronomy 5:15

16honora patrem tuum et matrem sicut praecepit tibi Dominus Deus tuus ut longo vivas tempore et bene sit tibi in terra quam Dominus Deus tuus daturus est tibiSelect Deuteronomy 5:16

17non occidesSelect Deuteronomy 5:17

18neque moechaberisSelect Deuteronomy 5:18

19furtumque non faciesSelect Deuteronomy 5:19

20nec loqueris contra proximum tuum falsum testimoniumSelect Deuteronomy 5:20

21non concupisces uxorem proximi tui non domum non agrum non servum non ancillam non bovem non asinum et universa quae illius suntSelect Deuteronomy 5:21

22haec verba locutus est Dominus ad omnem multitudinem vestram in monte de medio ignis et nubis et caliginis voce magna nihil addens amplius et scripsit ea in duabus tabulis lapideis quas tradidit mihiSelect Deuteronomy 5:22

23vos autem postquam audistis vocem de medio tenebrarum et montem ardere vidistis accessistis ad me omnes principes tribuum et maiores natu atque dixistisSelect Deuteronomy 5:23

24ecce ostendit nobis Dominus Deus noster maiestatem et magnitudinem suam vocem eius audivimus de medio ignis et probavimus hodie quod loquente Deo cum homine vixerit homoSelect Deuteronomy 5:24

25cur ergo morimur et devorabit nos ignis hic maximus si enim audierimus ultra vocem Domini Dei nostri moriemurSelect Deuteronomy 5:25

26quid est omnis caro ut audiat vocem Dei viventis qui de medio ignis loquitur sicut nos audivimus et possit vivereSelect Deuteronomy 5:26

27tu magis accede et audi cuncta quae dixerit Dominus Deus noster tibi loquerisque ad nos et nos audientes faciemus eaSelect Deuteronomy 5:27

28quod cum audisset Dominus ait ad me audivi vocem verborum populi huius quae locuti sunt tibi bene omnia sunt locutiSelect Deuteronomy 5:28

29quis det talem eos habere mentem ut timeant me et custodiant universa mandata mea in omni tempore ut bene sit eis et filiis eorum in sempiternumSelect Deuteronomy 5:29

30vade et dic eis revertimini in tentoria vestraSelect Deuteronomy 5:30

31tu vero hic sta mecum et loquar tibi omnia mandata et caerimonias atque iudicia quae docebis eos ut faciant ea in terra quam dabo illis in possessionemSelect Deuteronomy 5:31

32custodite igitur et facite quae praecepit Dominus Deus vobis non declinabitis neque ad dextram neque ad sinistramSelect Deuteronomy 5:32

33sed per viam quam praecepit Dominus Deus vester ambulabitis ut vivatis et bene sit vobis et protelentur dies in terra possessionis vestraeSelect Deuteronomy 5:33

Next: Deuteronomy 6Continue reading

Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Deuteronomy

Selected verses

Tap another verse to select a range.

Highlight

My Bible

Listen

Uses an English voice provided by your browser.