Deuteronomy 6
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1haec sunt praecepta et caerimoniae atque iudicia quae mandavit Dominus Deus vester ut docerem vos et faciatis ea in terra ad quam transgredimini possidendamSelect Deuteronomy 6:1
2ut timeas Dominum Deum tuum et custodias omnia mandata et praecepta eius quae ego praecipio tibi et filiis ac nepotibus tuis cunctis diebus vitae tuae ut prolongentur dies tuiSelect Deuteronomy 6:2
3audi Israhel et observa ut facias et bene sit tibi et multipliceris amplius sicut pollicitus est Dominus Deus patrum tuorum tibi terram lacte et melle manantemSelect Deuteronomy 6:3
4audi Israhel Dominus Deus noster Dominus unus estSelect Deuteronomy 6:4
5diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tuaSelect Deuteronomy 6:5
6eruntque verba haec quae ego praecipio tibi hodie in corde tuoSelect Deuteronomy 6:6
7et narrabis ea filiis tuis et meditaberis sedens in domo tua et ambulans in itinere dormiens atque consurgensSelect Deuteronomy 6:7
8et ligabis ea quasi signum in manu tua eruntque et movebuntur inter oculos tuosSelect Deuteronomy 6:8
9scribesque ea in limine et ostiis domus tuaeSelect Deuteronomy 6:9
10cumque introduxerit te Dominus Deus tuus in terram pro qua iuravit patribus tuis Abraham Isaac et Iacob et dederit tibi civitates magnas et optimas quas non aedificastiSelect Deuteronomy 6:10
11domos plenas cunctarum opum quas non extruxisti cisternas quas non fodisti vineta et oliveta quae non plantastiSelect Deuteronomy 6:11
12et comederis et saturatus fuerisSelect Deuteronomy 6:12
13cave diligenter ne obliviscaris Domini qui eduxit te de terra Aegypti de domo servitutis Dominum Deum tuum timebis et ipsi servies ac per nomen illius iurabisSelect Deuteronomy 6:13
14non ibitis post deos alienos cunctarum gentium quae in circuitu vestro suntSelect Deuteronomy 6:14
15quoniam Deus aemulator Dominus Deus tuus in medio tui nequando irascatur furor Domini Dei tui contra te et auferat te de superficie terraeSelect Deuteronomy 6:15
16non temptabis Dominum Deum tuum sicut temptasti in loco temptationisSelect Deuteronomy 6:16
17custodi praecepta Domini Dei tui ac testimonia et caerimonias quas praecepit tibiSelect Deuteronomy 6:17
18et fac quod placitum est et bonum in conspectu Domini ut bene sit tibi et ingressus possideas terram optimam de qua iuravit Dominus patribus tuisSelect Deuteronomy 6:18
19ut deleret omnes inimicos tuos coram te sicut locutus estSelect Deuteronomy 6:19
20cum interrogaverit te filius tuus cras dicens quid sibi volunt testimonia haec et caerimoniae atque iudicia quae praecepit Dominus Deus noster nobisSelect Deuteronomy 6:20
21dices ei servi eramus Pharaonis in Aegypto et eduxit nos Dominus de Aegypto in manu fortiSelect Deuteronomy 6:21
22fecitque signa atque prodigia magna et pessima in Aegypto contra Pharaonem et omnem domum illius in conspectu nostroSelect Deuteronomy 6:22
23et eduxit nos inde ut introductis daret terram super qua iuravit patribus nostrisSelect Deuteronomy 6:23
24praecepitque nobis Dominus ut faciamus omnia legitima haec et timeamus Dominum Deum nostrum et bene sit nobis cunctis diebus vitae nostrae sicut est hodieSelect Deuteronomy 6:24
25eritque nostri misericors si custodierimus et fecerimus omnia praecepta eius coram Domino Deo nostro sicut mandavit nobisSelect Deuteronomy 6:25
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society