Ephesians 3
Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
1huius rei gratia ego Paulus vinctus Christi Iesu pro vobis gentibusSelect Ephesians 3:1
2si tamen audistis dispensationem gratiae Dei quae data est mihi in vobisSelect Ephesians 3:2
3quoniam secundum revelationem notum mihi factum est sacramentum sicut supra scripsi in breviSelect Ephesians 3:3
4prout potestis legentes intellegere prudentiam meam in mysterio ChristiSelect Ephesians 3:4
5quod aliis generationibus non est agnitum filiis hominum sicuti nunc revelatum est sanctis apostolis eius et prophetis in SpirituSelect Ephesians 3:5
6esse gentes coheredes et concorporales et conparticipes promissionis in Christo Iesu per evangeliumSelect Ephesians 3:6
7cuius factus sum minister secundum donum gratiae Dei quae data est mihi secundum operationem virtutis eiusSelect Ephesians 3:7
8mihi omnium sanctorum minimo data est gratia haec in gentibus evangelizare ininvestigabiles divitias ChristiSelect Ephesians 3:8
9et inluminare omnes quae sit dispensatio sacramenti absconditi a saeculis in Deo qui omnia creavitSelect Ephesians 3:9
10ut innotescat principibus et potestatibus in caelestibus per ecclesiam multiformis sapientia DeiSelect Ephesians 3:10
11secundum praefinitionem saeculorum quam fecit in Christo Iesu Domino nostroSelect Ephesians 3:11
12in quo habemus fiduciam et accessum in confidentia per fidem eiusSelect Ephesians 3:12
13propter quod peto ne deficiatis in tribulationibus meis pro vobis quae est gloria vestraSelect Ephesians 3:13
14huius rei gratia flecto genua mea ad Patrem Domini nostri Iesu ChristiSelect Ephesians 3:14
15ex quo omnis paternitas in caelis et in terra nominaturSelect Ephesians 3:15
16ut det vobis secundum divitias gloriae suae virtute corroborari per Spiritum eius in interiore homineSelect Ephesians 3:16
17habitare Christum per fidem in cordibus vestris in caritate radicati et fundatiSelect Ephesians 3:17
18ut possitis conprehendere cum omnibus sanctis quae sit latitudo et longitudo et sublimitas et profundumSelect Ephesians 3:18
19scire etiam supereminentem scientiae caritatem Christi ut impleamini in omnem plenitudinem DeiSelect Ephesians 3:19
20ei autem qui potens est omnia facere superabundanter quam petimus aut intellegimus secundum virtutem quae operatur in nobisSelect Ephesians 3:20
21ipsi gloria in ecclesia et in Christo Iesu in omnes generationes saeculi saeculorum amenSelect Ephesians 3:21
Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL) · Used under license from the Korean Bible Society