Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 12

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1dixit quoque Dominus ad Mosen et Aaron in terra AegyptiSelect Exodus 12:1

2mensis iste vobis principium mensuum primus erit in mensibus anniSelect Exodus 12:2

3loquimini ad universum coetum filiorum Israhel et dicite eis decima die mensis huius tollat unusquisque agnum per familias et domos suasSelect Exodus 12:3

4sin autem minor est numerus ut sufficere possit ad vescendum agnum adsumet vicinum suum qui iunctus est domui eius iuxta numerum animarum quae sufficere possunt ad esum agniSelect Exodus 12:4

5erit autem agnus absque macula masculus anniculus iuxta quem ritum tolletis et hedumSelect Exodus 12:5

6et servabitis eum usque ad quartamdecimam diem mensis huius immolabitque eum universa multitudo filiorum Israhel ad vesperamSelect Exodus 12:6

7et sument de sanguine ac ponent super utrumque postem et in superliminaribus domorum in quibus comedent illumSelect Exodus 12:7

8et edent carnes nocte illa assas igni et azymos panes cum lactucis agrestibusSelect Exodus 12:8

9non comedetis ex eo crudum quid nec coctum aqua sed assum tantum igni caput cum pedibus eius et intestinis vorabitisSelect Exodus 12:9

10nec remanebit ex eo quicquam usque mane si quid residui fuerit igne conburetisSelect Exodus 12:10

11sic autem comedetis illum renes vestros accingetis calciamenta habebitis in pedibus tenentes baculos in manibus et comedetis festinantes est enim phase id est transitus DominiSelect Exodus 12:11

12et transibo per terram Aegypti nocte illa percutiamque omne primogenitum in terra Aegypti ab homine usque ad pecus et in cunctis diis Aegypti faciam iudicia ego DominusSelect Exodus 12:12

13erit autem sanguis vobis in signum in aedibus in quibus eritis et videbo sanguinem ac transibo vos nec erit in vobis plaga disperdens quando percussero terram AegyptiSelect Exodus 12:13

14habebitis autem hanc diem in monumentum et celebrabitis eam sollemnem Domino in generationibus vestris cultu sempiternoSelect Exodus 12:14

15septem diebus azyma comedetis in die primo non erit fermentum in domibus vestris quicumque comederit fermentatum peribit anima illa de Israhel a primo die usque ad diem septimumSelect Exodus 12:15

16dies prima erit sancta atque sollemnis et dies septima eadem festivitate venerabilis nihil operis facietis in eis exceptis his quae ad vescendum pertinentSelect Exodus 12:16

17et observabitis azyma in eadem enim ipsa die educam exercitum vestrum de terra Aegypti et custodietis diem istum in generationes vestras ritu perpetuoSelect Exodus 12:17

18primo mense quartadecima die mensis ad vesperam comedetis azyma usque ad diem vicesimam primam eiusdem mensis ad vesperamSelect Exodus 12:18

19septem diebus fermentum non invenietur in domibus vestris qui comederit fermentatum peribit anima eius de coetu Israhel tam de advenis quam de indigenis terraeSelect Exodus 12:19

20omne fermentatum non comedetis in cunctis habitaculis vestris edetis azymaSelect Exodus 12:20

21vocavit autem Moses omnes seniores filiorum Israhel et dixit ad eos ite tollentes animal per familias vestras immolate phaseSelect Exodus 12:21

22fasciculumque hysopi tinguite sanguine qui est in limine et aspergite ex eo superliminare et utrumque postem nullus vestrum egrediatur ostium domus suae usque maneSelect Exodus 12:22

23transibit enim Dominus percutiens Aegyptios cumque viderit sanguinem in superliminari et in utroque poste transcendet ostium et non sinet percussorem ingredi domos vestras et laedereSelect Exodus 12:23

24custodi verbum istud legitimum tibi et filiis tuis usque in aeternumSelect Exodus 12:24

25cumque introieritis terram quam Dominus daturus est vobis ut pollicitus est observabitis caerimonias istasSelect Exodus 12:25

26et cum dixerint vobis filii vestri quae est ista religioSelect Exodus 12:26

27dicetis eis victima transitus Domini est quando transivit super domos filiorum Israhel in Aegypto percutiens Aegyptios et domos nostras liberans incurvatusque populus adoravitSelect Exodus 12:27

28et egressi filii Israhel fecerunt sicut praeceperat Dominus Mosi et AaronSelect Exodus 12:28

29factum est autem in noctis medio percussit Dominus omne primogenitum in terra Aegypti a primogenito Pharaonis qui sedebat in solio eius usque ad primogenitum captivae quae erat in carcere et omne primogenitum iumentorumSelect Exodus 12:29

30surrexitque Pharao nocte et omnes servi eius cunctaque Aegyptus et ortus est clamor magnus in Aegypto neque enim erat domus in qua non iaceret mortuusSelect Exodus 12:30

31vocatisque Mosen et Aaron nocte ait surgite egredimini a populo meo et vos et filii Israhel ite immolate Domino sicut dicitisSelect Exodus 12:31

32oves vestras et armenta adsumite ut petieratis et abeuntes benedicite mihiSelect Exodus 12:32

33urguebantque Aegyptii populum de terra exire velociter dicentes omnes moriemurSelect Exodus 12:33

34tulit igitur populus conspersam farinam antequam fermentaretur et ligans in palliis posuit super umeros suosSelect Exodus 12:34

35feceruntque filii Israhel sicut praeceperat Moses et petierunt ab Aegyptiis vasa argentea et aurea vestemque plurimamSelect Exodus 12:35

36dedit autem Dominus gratiam populo coram Aegyptiis ut commodarent eis et spoliaverunt AegyptiosSelect Exodus 12:36

37profectique sunt filii Israhel de Ramesse in Soccoth sescenta ferme milia peditum virorum absque parvulisSelect Exodus 12:37

38sed et vulgus promiscuum innumerabile ascendit cum eis oves et armenta et animantia diversi generis multa nimisSelect Exodus 12:38

39coxeruntque farinam quam dudum conspersam de Aegypto tulerant et fecerunt subcinericios panes azymos neque enim poterant fermentari cogentibus exire Aegyptiis et nullam facere sinentibus moram nec pulmenti quicquam occurrerant praeparareSelect Exodus 12:39

40habitatio autem filiorum Israhel qua manserant in Aegypto fuit quadringentorum triginta annorumSelect Exodus 12:40

41quibus expletis eadem die egressus est omnis exercitus Domini de terra AegyptiSelect Exodus 12:41

42nox est ista observabilis Domini quando eduxit eos de terra Aegypti hanc observare debent omnes filii Israhel in generationibus suisSelect Exodus 12:42

43dixitque Dominus ad Mosen et Aaron haec est religio phase omnis alienigena non comedet ex eoSelect Exodus 12:43

44omnis autem servus empticius circumcidetur et sic comedetSelect Exodus 12:44

45advena et mercennarius non edent ex eoSelect Exodus 12:45

46in una domo comedetur nec efferetis de carnibus eius foras nec os illius confringetisSelect Exodus 12:46

47omnis coetus filiorum Israhel faciet illudSelect Exodus 12:47

48quod si quis peregrinorum in vestram voluerit transire coloniam et facere phase Domini circumcidetur prius omne masculinum eius et tunc rite celebrabit eritque sicut indigena terrae si quis autem circumcisus non fuerit non vescetur ex eoSelect Exodus 12:48

49eadem lex erit indigenae et colono qui peregrinatur apud vosSelect Exodus 12:49

50fecerunt omnes filii Israhel sicut praeceperat Dominus Mosi et AaronSelect Exodus 12:50

51et in eadem die eduxit Dominus filios Israhel de terra Aegypti per turmas suasSelect Exodus 12:51

Next: Exodus 13Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.