Exodus 14
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1locutus est autem Dominus ad Mosen dicensSelect Exodus 14:1
2loquere filiis Israhel reversi castrametentur e regione Phiahiroth quae est inter Magdolum et mare contra Beelsephon in conspectu eius castra ponetis super mareSelect Exodus 14:2
3dicturusque est Pharao super filiis Israhel coartati sunt in terra conclusit eos desertumSelect Exodus 14:3
4et indurabo cor eius ac persequetur vos et glorificabor in Pharao et in omni exercitu eius scientque Aegyptii quia ego sum Dominus feceruntque itaSelect Exodus 14:4
5et nuntiatum est regi Aegyptiorum quod fugisset populus inmutatumque est cor Pharaonis et servorum eius super populo et dixerunt quid voluimus facere ut dimitteremus Israhel ne serviret nobisSelect Exodus 14:5
6iunxit ergo currum et omnem populum suum adsumpsit secumSelect Exodus 14:6
7tulitque sescentos currus electos quicquid in Aegypto curruum fuit et duces totius exercitusSelect Exodus 14:7
8induravitque Dominus cor Pharaonis regis Aegypti et persecutus est filios Israhel at illi egressi erant in manu excelsaSelect Exodus 14:8
9cumque persequerentur Aegyptii vestigia praecedentium reppererunt eos in castris super mare omnis equitatus et currus Pharaonis et universus exercitus erant in Ahiroth contra BeelsephonSelect Exodus 14:9
10cumque adpropinquasset Pharao levantes filii Israhel oculos viderunt Aegyptios post se et timuerunt valde clamaveruntque ad DominumSelect Exodus 14:10
11et dixerunt ad Mosen forsitan non erant sepulchra in Aegypto ideo tulisti nos ut moreremur in solitudine quid hoc facere voluisti ut educeres nos ex AegyptoSelect Exodus 14:11
12nonne iste est sermo quem loquebamur ad te in Aegypto dicentes recede a nobis ut serviamus Aegyptiis multo enim melius est servire eis quam mori in solitudineSelect Exodus 14:12
13et ait Moses ad populum nolite timere state et videte magnalia Domini quae facturus est hodie Aegyptios enim quos nunc videtis nequaquam ultra videbitis usque in sempiternumSelect Exodus 14:13
14Dominus pugnabit pro vobis et vos tacebitisSelect Exodus 14:14
15dixitque Dominus ad Mosen quid clamas ad me loquere filiis Israhel ut proficiscanturSelect Exodus 14:15
16tu autem eleva virgam tuam et extende manum super mare et divide illud ut gradiantur filii Israhel in medio mari per siccumSelect Exodus 14:16
17ego autem indurabo cor Aegyptiorum ut persequantur vos et glorificabor in Pharaone et in omni exercitu eius in curribus et in equitibus illiusSelect Exodus 14:17
18et scient Aegyptii quia ego sum Dominus cum glorificatus fuero in Pharaone et in curribus atque in equitibus eiusSelect Exodus 14:18
19tollensque se angelus Dei qui praecedebat castra Israhel abiit post eos et cum eo pariter columna nubis priora dimittens post tergumSelect Exodus 14:19
20stetit inter castra Aegyptiorum et castra Israhel et erat nubes tenebrosa et inluminans noctem ut ad se invicem toto noctis tempore accedere non valerentSelect Exodus 14:20
21cumque extendisset Moses manum super mare abstulit illud Dominus flante vento vehementi et urente tota nocte et vertit in siccum divisaque est aquaSelect Exodus 14:21
22et ingressi sunt filii Israhel per medium maris sicci erat enim aqua quasi murus a dextra eorum et levaSelect Exodus 14:22
23persequentesque Aegyptii ingressi sunt post eos omnis equitatus Pharaonis currus eius et equites per medium marisSelect Exodus 14:23
24iamque advenerat vigilia matutina et ecce respiciens Dominus super castra Aegyptiorum per columnam ignis et nubis interfecit exercitum eorumSelect Exodus 14:24
25et subvertit rotas curruum ferebanturque in profundum dixerunt ergo Aegyptii fugiamus Israhelem Dominus enim pugnat pro eis contra nosSelect Exodus 14:25
26et ait Dominus ad Mosen extende manum tuam super mare ut revertantur aquae ad Aegyptios super currus et equites eorumSelect Exodus 14:26
27cumque extendisset Moses manum contra mare reversum est primo diluculo ad priorem locum fugientibusque Aegyptiis occurrerunt aquae et involvit eos Dominus in mediis fluctibusSelect Exodus 14:27
28reversaeque sunt aquae et operuerunt currus et equites cuncti exercitus Pharaonis qui sequentes ingressi fuerant mare ne unus quidem superfuit ex eisSelect Exodus 14:28
29filii autem Israhel perrexerunt per medium sicci maris et aquae eis erant quasi pro muro a dextris et a sinistrisSelect Exodus 14:29
30liberavitque Dominus in die illo Israhel de manu AegyptiorumSelect Exodus 14:30
31et viderunt Aegyptios mortuos super litus maris et manum magnam quam exercuerat Dominus contra eos timuitque populus Dominum et crediderunt Domino et Mosi servo eiusSelect Exodus 14:31
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation