Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 15

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1tunc cecinit Moses et filii Israhel carmen hoc Domino et dixerunt Cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem deiecit in mareSelect Exodus 15:1

2fortitudo mea et laus mea Dominus et factus est mihi in salutem iste Deus meus et glorificabo eum Deus patris mei et exaltabo eumSelect Exodus 15:2

3Dominus quasi vir pugnator Omnipotens nomen eiusSelect Exodus 15:3

4currus Pharaonis et exercitum eius proiecit in mare electi principes eius submersi sunt in mari RubroSelect Exodus 15:4

5abyssi operuerunt eos descenderunt in profundum quasi lapisSelect Exodus 15:5

6dextera tua Domine magnifice in fortitudine dextera tua Domine percussit inimicumSelect Exodus 15:6

7et in multitudine gloriae tuae deposuisti adversarios meos misisti iram tuam quae devoravit eos ut stipulamSelect Exodus 15:7

8et in spiritu furoris tui congregatae sunt aquae stetit unda fluens congregatae sunt abyssi in medio mariSelect Exodus 15:8

9dixit inimicus persequar et conprehendam dividam spolia implebitur anima mea evaginabo gladium meum interficiet eos manus meaSelect Exodus 15:9

10flavit spiritus tuus et operuit eos mare submersi sunt quasi plumbum in aquis vehementibusSelect Exodus 15:10

11quis similis tui in fortibus Domine quis similis tui magnificus in sanctitate terribilis atque laudabilis et faciens mirabiliaSelect Exodus 15:11

12extendisti manum tuam et devoravit eos terraSelect Exodus 15:12

13dux fuisti in misericordia tua populo quem redemisti et portasti eum in fortitudine tua ad habitaculum sanctum tuumSelect Exodus 15:13

14adtenderunt populi et irati sunt dolores obtinuerunt habitatores PhilisthimSelect Exodus 15:14

15tunc conturbati sunt principes Edom robustos Moab obtinuit tremor obriguerunt omnes habitatores ChanaanSelect Exodus 15:15

16inruat super eos formido et pavor in magnitudine brachii tui fiant inmobiles quasi lapis donec pertranseat populus tuus Domine donec pertranseat populus tuus iste quem possedistiSelect Exodus 15:16

17introduces eos et plantabis in monte hereditatis tuae firmissimo habitaculo tuo quod operatus es Domine sanctuarium Domine quod firmaverunt manus tuaeSelect Exodus 15:17

18Dominus regnabit in aeternum et ultraSelect Exodus 15:18

19ingressus est enim equus Pharao cum curribus et equitibus eius in mare et reduxit super eos Dominus aquas maris filii autem Israhel ambulaverunt per siccum in medio eiusSelect Exodus 15:19

20sumpsit ergo Maria prophetis soror Aaron tympanum in manu egressaeque sunt omnes mulieres post eam cum tympanis et chorisSelect Exodus 15:20

21quibus praecinebat dicens cantemus Domino gloriose enim magnificatus est equum et ascensorem eius deiecit in mareSelect Exodus 15:21

22tulit autem Moses Israhel de mari Rubro et egressi sunt in desertum Sur ambulaveruntque tribus diebus per solitudinem et non inveniebant aquamSelect Exodus 15:22

23et venerunt in Marath nec poterant bibere aquas de Mara eo quod essent amarae unde et congruum loco nomen inposuit vocans illud Mara id est amaritudinemSelect Exodus 15:23

24et murmuravit populus contra Mosen dicens quid bibemusSelect Exodus 15:24

25at ille clamavit ad Dominum qui ostendit ei lignum quod cum misisset in aquas in dulcedinem versae sunt ibi constituit ei praecepta atque iudicia et ibi temptavit eumSelect Exodus 15:25

26dicens si audieris vocem Domini Dei tui et quod rectum est coram eo feceris et oboedieris mandatis eius custodierisque omnia praecepta illius cunctum languorem quem posui in Aegypto non inducam super te ego enim Dominus sanator tuusSelect Exodus 15:26

27venerunt autem in Helim ubi erant duodecim fontes aquarum et septuaginta palmae et castrametati sunt iuxta aquasSelect Exodus 15:27

Next: Exodus 16Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.