Exodus 17
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1igitur profecta omnis multitudo filiorum Israhel de deserto Sin per mansiones suas iuxta sermonem Domini castrametata est in Raphidim ubi non erat aqua ad bibendum populoSelect Exodus 17:1
2qui iurgatus contra Mosen ait da nobis aquam ut bibamus quibus respondit Moses quid iurgamini contra me cur temptatis DominumSelect Exodus 17:2
3sitivit ergo populus ibi pro aquae penuria et murmuravit contra Mosen dicens cur nos exire fecisti de Aegypto ut occideres et nos et liberos nostros ac iumenta sitiSelect Exodus 17:3
4clamavit autem Moses ad Dominum dicens quid faciam populo huic adhuc pauxillum et lapidabunt meSelect Exodus 17:4
5ait Dominus ad Mosen antecede populum et sume tecum de senibus Israhel et virgam qua percussisti fluvium tolle in manu tua et vadeSelect Exodus 17:5
6en ego stabo coram te ibi super petram Horeb percutiesque petram et exibit ex ea aqua ut bibat populus fecit Moses ita coram senibus IsrahelSelect Exodus 17:6
7et vocavit nomen loci illius Temptatio propter iurgium filiorum Israhel et quia temptaverunt Dominum dicentes estne Dominus in nobis an nonSelect Exodus 17:7
8venit autem Amalech et pugnabat contra Israhel in RaphidimSelect Exodus 17:8
9dixitque Moses ad Iosue elige viros et egressus pugna contra Amalech cras ego stabo in vertice collis habens virgam Dei in manu meaSelect Exodus 17:9
10fecit Iosue ut locutus ei erat Moses et pugnavit contra Amalech Moses autem et Aaron et Hur ascenderunt super verticem collisSelect Exodus 17:10
11cumque levaret Moses manus vincebat Israhel sin autem paululum remisisset superabat AmalechSelect Exodus 17:11
12manus autem Mosi erant graves sumentes igitur lapidem posuerunt subter eum in quo sedit Aaron autem et Hur sustentabant manus eius ex utraque parte et factum est ut manus ipsius non lassarentur usque ad occasum solisSelect Exodus 17:12
13fugavitque Iosue Amalech et populum eius in ore gladiiSelect Exodus 17:13
14dixit autem Dominus ad Mosen scribe hoc ob monumentum in libro et trade auribus Iosue delebo enim memoriam Amalech sub caeloSelect Exodus 17:14
15aedificavitque Moses altare et vocavit nomen eius Dominus exaltatio mea dicensSelect Exodus 17:15
16quia manus solii Domini et bellum Dei erit contra Amalech a generatione in generationemSelect Exodus 17:16
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation