Exodus 2
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)
Translation: VUL
Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources
1egressus est post haec vir de domo Levi accepta uxore stirpis suaeSelect Exodus 2:1
2quae concepit et peperit filium et videns eum elegantem abscondit tribus mensibusSelect Exodus 2:2
3cumque iam celare non posset sumpsit fiscellam scirpeam et linivit eam bitumine ac pice posuitque intus infantulum et exposuit eum in carecto ripae fluminisSelect Exodus 2:3
4stante procul sorore eius et considerante eventum reiSelect Exodus 2:4
5ecce autem descendebat filia Pharaonis ut lavaretur in flumine et puellae eius gradiebantur per crepidinem alvei quae cum vidisset fiscellam in papyrione misit unam e famulis suis et adlatamSelect Exodus 2:5
6aperiens cernensque in ea parvulum vagientem miserta eius ait de infantibus Hebraeorum estSelect Exodus 2:6
7cui soror pueri vis inquit ut vadam et vocem tibi hebraeam mulierem quae nutrire possit infantulumSelect Exodus 2:7
8respondit vade perrexit puella et vocavit matrem eiusSelect Exodus 2:8
9ad quam locuta filia Pharaonis accipe ait puerum istum et nutri mihi ego tibi dabo mercedem tuam suscepit mulier et nutrivit puerum adultumque tradidit filiae PharaonisSelect Exodus 2:9
10quem illa adoptavit in locum filii vocavitque nomen eius Mosi dicens quia de aqua tuli eumSelect Exodus 2:10
11in diebus illis postquam creverat Moses egressus ad fratres suos vidit adflictionem eorum et virum aegyptium percutientem quendam de Hebraeis fratribus suisSelect Exodus 2:11
12cumque circumspexisset huc atque illuc et nullum adesse vidisset percussum Aegyptium abscondit sabuloSelect Exodus 2:12
13et egressus die altero conspexit duos Hebraeos rixantes dixitque ei qui faciebat iniuriam quare percutis proximum tuumSelect Exodus 2:13
14qui respondit quis constituit te principem et iudicem super nos num occidere me tu dicis sicut occidisti Aegyptium timuit Moses et ait quomodo palam factum est verbum istudSelect Exodus 2:14
15audivitque Pharao sermonem hunc et quaerebat occidere Mosen qui fugiens de conspectu eius moratus est in terra Madian et sedit iuxta puteumSelect Exodus 2:15
16erant sacerdoti Madian septem filiae quae venerunt ad hauriendas aquas et impletis canalibus adaquare cupiebant greges patris suiSelect Exodus 2:16
17supervenere pastores et eiecerunt eas surrexitque Moses et defensis puellis adaquavit oves earumSelect Exodus 2:17
18quae cum revertissent ad Raguhel patrem suum dixit ad eas cur velocius venistis solitoSelect Exodus 2:18
19responderunt vir aegyptius liberavit nos de manu pastorum insuper et hausit aquam nobiscum potumque dedit ovibusSelect Exodus 2:19
20at ille ubi est inquit quare dimisistis hominem vocate eum ut comedat panemSelect Exodus 2:20
21iuravit ergo Moses quod habitaret cum eo accepitque Sefforam filiam eiusSelect Exodus 2:21
22quae peperit filium quem vocavit Gersam dicens advena fui in terra alienaSelect Exodus 2:22
23post multum temporis mortuus est rex Aegypti et ingemescentes filii Israhel propter opera vociferati sunt ascenditque clamor eorum ad Deum ab operibusSelect Exodus 2:23
24et audivit gemitum eorum ac recordatus foederis quod pepigerat cum Abraham et Isaac et IacobSelect Exodus 2:24
25respexit filios Israhel et cognovit eosSelect Exodus 2:25
Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation