Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 20

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1locutus quoque est Dominus cunctos sermones hosSelect Exodus 20:1

2ego sum Dominus Deus tuus qui eduxi te de terra Aegypti de domo servitutisSelect Exodus 20:2

3non habebis deos alienos coram meSelect Exodus 20:3

4non facies tibi sculptile neque omnem similitudinem quae est in caelo desuper et quae in terra deorsum nec eorum quae sunt in aquis sub terraSelect Exodus 20:4

5non adorabis ea neque coles ego sum Dominus Deus tuus fortis zelotes visitans iniquitatem patrum in filiis in tertiam et quartam generationem eorum qui oderunt meSelect Exodus 20:5

6et faciens misericordiam in milia his qui diligunt me et custodiunt praecepta meaSelect Exodus 20:6

7non adsumes nomen Domini Dei tui in vanum nec enim habebit insontem Dominus eum qui adsumpserit nomen Domini Dei sui frustraSelect Exodus 20:7

8memento ut diem sabbati sanctificesSelect Exodus 20:8

9sex diebus operaberis et facies omnia opera tuaSelect Exodus 20:9

10septimo autem die sabbati Domini Dei tui non facies omne opus tu et filius tuus et filia tua servus tuus et ancilla tua iumentum tuum et advena qui est intra portas tuasSelect Exodus 20:10

11sex enim diebus fecit Dominus caelum et terram et mare et omnia quae in eis sunt et requievit in die septimo idcirco benedixit Dominus diei sabbati et sanctificavit eumSelect Exodus 20:11

12honora patrem tuum et matrem tuam ut sis longevus super terram quam Dominus Deus tuus dabit tibiSelect Exodus 20:12

13non occidesSelect Exodus 20:13

14non moechaberisSelect Exodus 20:14

15non furtum faciesSelect Exodus 20:15

16non loqueris contra proximum tuum falsum testimoniumSelect Exodus 20:16

17non concupisces domum proximi tui nec desiderabis uxorem eius non servum non ancillam non bovem non asinum nec omnia quae illius suntSelect Exodus 20:17

18cunctus autem populus videbat voces et lampadas et sonitum bucinae montemque fumantem et perterriti ac pavore concussi steterunt proculSelect Exodus 20:18

19dicentes Mosi loquere tu nobis et audiemus non loquatur nobis Dominus ne forte moriamurSelect Exodus 20:19

20et ait Moses ad populum nolite timere ut enim probaret vos venit Deus et ut terror illius esset in vobis et non peccaretisSelect Exodus 20:20

21stetitque populus de longe Moses autem accessit ad caliginem in qua erat DeusSelect Exodus 20:21

22dixit praeterea Dominus ad Mosen haec dices filiis Israhel vos vidistis quod de caelo locutus sum vobisSelect Exodus 20:22

23non facietis mecum deos argenteos nec deos aureos facietis vobisSelect Exodus 20:23

24altare de terra facietis mihi et offeretis super eo holocausta et pacifica vestra oves vestras et boves in omni loco in quo memoria fuerit nominis mei veniam ad te et benedicam tibiSelect Exodus 20:24

25quod si altare lapideum feceris mihi non aedificabis illud de sectis lapidibus si enim levaveris cultrum tuum super eo pollueturSelect Exodus 20:25

26non ascendes per gradus ad altare meum ne reveletur turpitudo tuaSelect Exodus 20:26

Next: Exodus 21Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.