Skip to content
Church.wiki
Exodus

Exodus 24

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007)

Translation: VUL

Modern translations such as the NIV or ESV are not available yet. They need a license, and we will add them when one is in place. All translations and their sources

Start reading

1Mosi quoque dixit ascende ad Dominum tu et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta senes ex Israhel et adorabitis proculSelect Exodus 24:1

2solusque Moses ascendet ad Dominum et illi non adpropinquabunt nec populus ascendet cum eoSelect Exodus 24:2

3venit ergo Moses et narravit plebi omnia verba Domini atque iudicia responditque cunctus populus una voce omnia verba Domini quae locutus est faciemusSelect Exodus 24:3

4scripsit autem Moses universos sermones Domini et mane consurgens aedificavit altare ad radices montis et duodecim titulos per duodecim tribus IsrahelSelect Exodus 24:4

5misitque iuvenes de filiis Israhel et obtulerunt holocausta immolaveruntque victimas pacificas Domino vitulosSelect Exodus 24:5

6tulit itaque Moses dimidiam partem sanguinis et misit in crateras partem autem residuam fudit super altareSelect Exodus 24:6

7adsumensque volumen foederis legit audiente populo qui dixerunt omnia quae locutus est Dominus faciemus et erimus oboedientesSelect Exodus 24:7

8ille vero sumptum sanguinem respersit in populum et ait hic est sanguis foederis quod pepigit Dominus vobiscum super cunctis sermonibus hisSelect Exodus 24:8

9ascenderuntque Moses et Aaron Nadab et Abiu et septuaginta de senioribus IsrahelSelect Exodus 24:9

10et viderunt Deum Israhel sub pedibus eius quasi opus lapidis sapphirini et quasi caelum cum serenum estSelect Exodus 24:10

11nec super eos qui procul recesserant de filiis Israhel misit manum suam videruntque Deum et comederunt ac biberuntSelect Exodus 24:11

12dixit autem Dominus ad Mosen ascende ad me in montem et esto ibi daboque tibi tabulas lapideas et legem ac mandata quae scripsi ut doceas eosSelect Exodus 24:12

13surrexerunt Moses et Iosue minister eius ascendensque Moses in montem DeiSelect Exodus 24:13

14senioribus ait expectate hic donec revertamur ad vos habetis Aaron et Hur vobiscum si quid natum fuerit quaestionis referetis ad eosSelect Exodus 24:14

15cumque ascendisset Moses operuit nubes montemSelect Exodus 24:15

16et habitavit gloria Domini super Sinai tegens illum nube sex diebus septimo autem die vocavit eum de medio caliginisSelect Exodus 24:16

17erat autem species gloriae Domini quasi ignis ardens super verticem montis in conspectu filiorum IsrahelSelect Exodus 24:17

18ingressusque Moses medium nebulae ascendit in montem et fuit ibi quadraginta diebus et quadraginta noctibusSelect Exodus 24:18

Next: Exodus 25Continue reading

Latin, Biblia Sacra Vulgata (2007) (VUL). Used under license from the Korean Bible Society. © Korean Bible Society. About this translation

Reading settings

Choose a passage

Old Testament

New Testament

Exodus

Selected verses

Select another verse to extend the range.

Highlight

My Bible

About this name

Listen

Uses an English voice provided by your browser.